Quantum redactiones paginae "Basilea" differant

9 octeti additi ,  7 months ago
* 1431 ː [[Concilium Basiliense]] coitur de [[Iohannes Hus|hussitorum]] haeresi disputaturum. Mox [[Byzantium|Byzantina]] legatio quoque huc venit concordiam Christianorum adversus [[Turci|Turcos]] petitum. Ita Basilienses de litteris Graecis primo certiores facti sunt, quia legati libros secum ferebant. Concilum usque ad annum 1449 sedebit ː in summa haec coitio virorum doctorum tam Italianorum quam Graecorum viam ad humanismum Basiliensem stravit qui mox per artem typographicam lucem suam in totam Europam disseminavit.
* 1459, 12 novembris [[Bulla Papalis|bulla papalis]] pontificis [[Pius II|Pii II]] [[Universitas Basiliensis|Universitatem Basiliensem]] creavit, paulo post [[Friburgum Brisgoviae|Friburgensem]] vicinam.
* 1501 ː Basilea [[Confoederatio Helvetica|confoederationi Helveticae]] accessit ː [[Helvetia|Helvetii]] enim tum invicti bello erant postquam [[BurgundiaDucatus Burgundiae|Burgundios]] et exercitus [[Imperium Romano-Germanicum|imperiales]] vicerant. Urbs tum circiter quindecim milia incolarum numerabat.
* 1513 ː Primus adventus [[Erasmus|Erasmi]] apud [[Iohannes Frobenius|Iohannem Frobenium]], qui princeps humanismi Basiliensis futurus erat.
* 1519 ː Primum [[Novum Testamentum]] Graece impressum Basileae apud [[Iohannes Frobenius|Iohannem Fronenium]], ab Erasmo curatum.