Quantum redactiones paginae "Basilea" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Basilea est etiam nota quia locus est [[Oecumenicum Concilium|Concilii]] Oecumenici Basileensis ab anno [[1431]] habiti, quod postea in [[Ferraria (urbs)|Ferrariam]] et [[Florentia]]m translatum est. Anno 1460 Universitas Basiliensis condita est.
== Nonnulla eventa historica ==
* 1348-1350 ː [[Pestis nigra]] saevit. [[Iudaei|Iudaeorum]] persecutio in quos culpam reiciunt ceteri incolae. Pestis subinde reditura erat usque ad septimum decimum saeculum.
* 1356 18 Octobris ː Ingens terrae motus urbem omnino delevit quae tamen paucis annis omnibus mirantibus resurrexit.
* 1431 ː [[Concilium Basiliense]] coitur de [[Iohannes Hus|hussitorum]] haeresi disputaturum. Mox [[Byzantium|Byzantina]] legatio quoque huc venit concordiam Christianorum adversus [[Turci|Turcos]] petitum. Ita Basilienses de litteris Graecis primo certiores facti sunt, quia legati libros secum ferebant. Concilum usque ad annum 1449 sedebit ː in summa haec coitio virorum doctorum tam Italianorum quam Graecorum viam ad humanismum Basiliensem stravit qui mox per artem typographicam lucem suam in totam Europam disseminavit.