Quantum redactiones paginae "Alexander Dumas (filius)" differant

Summarium vacuum
'''Alexander Dumas''' ([[Francice]] ''Alexandre Dumas fils'';<ref>Sic appellatus est quia pater eius, ''[[Alexander Dumas (pater)|Alexandre Dumas]]'' nomine, etiam scriptor fuit.</ref> natus [[Lutetia]]e die [[27 Iulii]] [[1824]] - obiit apud ''[[Marly-le-Roi]]'' die [[27 Novembris]] [[1895]]), [[Alexander Dumas (pater)|Alexandri Dumas]] et Mariae Catharinae filius haud legitimus, fuit scriptor scaenicus [[Francia|Francicus]] etiam ob [[mythistoria]]m ''[[La dame aux camélias]]'' notus. Anno [[1875]] Dumas in [[Academia Francica|Academiam Francicam]] cooptatus est.
==Vita==
Annos XVII natus, postquam ludos Parisienses "Collège Bourbon/Lycée Condorcet" reliquit, in vestigia patris litteraria intravit poeseos libello praetitulato »Péchés de jeunesse«. Patrem in Hispania et Africa Septentrionali iter facientem comitatus est; reversus edidit mythistoricam phantasticam »Histoire de quatre femmes et d'un perroquet« (1847) quae lectoribus alliciebat. Sequebatur series fabularum Milesiarum: »Le roman d'une femme« (1848), »Césarine« (1848), »La dame aux camélias« (1848), »Le docteur Servans« (1849), »Antonine« (1849), »Trois hommes forts« (1850), »Tristan le Roux« (1850), »Diane de Lys« (1851), »Sophie Printemps« (1853), »La boîte d'argent« (1855), »Vie à vingt ans« (1856). Inter haec omnia physiognomiam specialem habet tantummodo »La dame aux camélias«, quippe quod opus secundum naturam confectum sit. Agitur de historia vix exaggerata meretricis Mariae Duplessis Parisiensis, qui [[phthisis|phtisi]] laborans mortua est. Ei valde plausum est. Id, [[[censura]] superata, fama augebatur quando anno 1852 in tragoediam mutatum in diversis scaenis Parisiensibus productum est. Tum Franci artem suam dramaticam [[realismus|Realismo]] oblatam coepisse arbitrabantur. Revera Dumas socialia peccata splendide observans technicam dramaticam et dialogos captantes protulit. Tamen pulchritudo formae pravitatem argumenti ne celet.
 
In duobis dramatibus »Diane de Lys« (1853) et »Le demimonde« (1855) similia tractantur modo satirico, quo facilius hominibus speculum facinorum ante oculos poni posset. Mulierum partes in societate agendae saepe argumenta dramatica dederunt, phaenomena interdum cum lapsibus descripta. Sint mentionis digna haec: »Le fils naturel« (1858); »Le père prodigue« (1859); »L'ami des femmes« (1864); »Le supplice d'une femme« (1865, cum Aemilio de Girardin); »Héloïse Paranquet« (1866, cum Durantin); »Les idées de Madame Aubray« (1867); »Une visite de noces« (opus sat audax et malignum!) et »La princesse Georges« (ambae res anno 1871); »La femme de Claude« et »Monsieur Alphonse« (ambae res anno 1873); »L'étrangère« (1877); »La princesse de Bagdad« (1881); denique eius optima dramata »Denise« (1885) atque »Francillon« (1887).
16 414

recensiones