Quantum redactiones paginae "Alfredus de Musset" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
Filius scriptoris, qui vitam [[Ioannes Iacobus Russavius|Russavii]] descripserat, anno 1827 summa cum laude absolutorium scholasticum in Collegio Henrici IV Lutetiensi nactus est. Postquam medicinae, iurisprudentiae et rebus commercialibus studuit, [[victor Hugo|Victore Hugone]] inspirante munus scriptoris amplexus est. Annos XIX natus iam primum tomum poeseos edidit »Contes d'Espagne et d'Italie« (1830), ubi scripturae ratio, sensuum veritas, sal et lubricum lectores captabant atque movebant. Collectio secunda (1831) minus animos excitabat, cum tertiae collectioni »Un spectacle dans un fauteuil« (1832–34) magis plauderetur. Ibi maxime poema »La coupe et les lèvres« et epos heroicum satiricum »Namouna« placebant.
 
Dramata minus felicem eventum habuerat: itaque anno 1833 in libro tantum edita sunt (»Andrea del Sarto«, »Les caprices de Marianne«, »Fantasio«). Aestate anni 1833 legi potuit in periodico »Revue des Deux Mondes« carmen grave »Rolla«. Eodem anno consuetudinem contraxit cum Georgio Sand eam comitaturus in [[Italia]]m. Nimia humorum varietas autem mox querelas provocavit et [[venetiae|Venetiis]] separatum est. Musset asper Lutetiam reversus scripsit »Confession d'un enfant du siècle« (1836), librum animi impetu et voluptate, atheismo et mistanthropia plenum. Modestius ei exaratum est in carminibus quae annis inter 1835 et 1840 in foliis »Revue des Deux Mondes« apparuerunt, e.g. »Une bonne fortune«, »L'ode à la Malibran«, »Nuits«, »Lettre à Lamartine«, »L'espoirenespoir en Dieu«. Responsum in [[nicolaus Becker|Nicolai Becker]] cantilenam de [[rhenus|Rheno]] Germanico<ref>anni 1840: »Sie sollen ihn nicht haben, den freien, deutschen Rhein« (Francogalli ne obtinuerint Rhenum liberum Germanicum!)</ref> fuit carmen »Nous l'avons eu, votre Rhin allemand!« scripsit: nonnulli Francogalli eam rem levem facinus magnum nationale putabant. Poemata omnia collecta sunt sub titulis: »Premières poésies« (1829–35), »Poésies nouvelles« (1836–52) et »Poésies complètes« (1851).
 
Scripta theatralia eius ingeniora ut e.g. »On ne badine pas avec l'amour«, »Il ne faut jurer de rien«, »Un caprice«, »Il faut qu'une porte soit ouverte ou fermée« (inveniuntur in florilegio »Comédies et proverbes«, 1856) in scaenis producta sunt et identidem monstrata sunt. Casus privati inspirationem dabant in fabellis gracilibus exarandis, quae in volumine »Nouvelles« (1861) coegit. Quarum mentionis valde dignae sunt primae narratiunculae praetitulatae »Emmeline«, »Les deux maîtresses«, »Le fils du Titien«, cum novissimae scriptorem fessum atque lassum factum esse tradant. Munus bibliothecarii in Ministerio rerum internarum, quod [[Res novae Francicae anno 1848]] dempserant, ab imperatore ipso ei postea redditum est. Anno 1852 in [[academia Francica|Academiam Francicam]] cooptatus est.
 
Alfredus de Musset in poetis Francogallicis contemporaneis maxime illustris habendus est, praesertim propter lyricam. Contra mollitiam [[Alphonsus de LamartimeLamartine|Alphonsi de LamartimeLamartine]] et modum turgidum tumidumque [[victor Hugo|Victoris Hugo]] elucet in carminibus et sensuum veritas sincera et harmonia et suavitas. Attamen momenta cynica utique Musset quoque habet.
 
Monumenta ei Lutetiae et [[NeuillyNoviliacum ad Sequanam|Noviliaci ad Sequanam]] erecta sunt. Vita eius, quam frater Paulus de Musset anno 1877 edidit, valoris minoris est.
 
==Fons==