Quantum redactiones paginae "Alfredus de Musset" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9:
Scripta theatralia eius ingeniora ut e.g. »On ne badine pas avec l'amour«, »Il ne faut jurer de rien«, »Un caprice«, »Il faut qu'une porte soit ouverte ou fermée« (inveniuntur in florilegio »Comédies et proverbes«, 1856) in scaenis producta sunt et identidem monstrata sunt. Casus privati inspirationem dabant in fabellis gracilibus exarandis, quae in volumine »Nouvelles« (1861) coegit. Quarum mentionis valde dignae sunt primae narratiunculae praetitulatae »Emmeline«, »Les deux maîtresses«, »Le fils du Titien«, cum novissimae scriptorem fessum atque lassum factum esse tradant. Munus bibliothecarii in Ministerio rerum internarum, quod [[Res novae Francicae anno 1848]] dempserant, ab imperatore ipso ei postea redditum est. Anno 1852 in [[academia Francica|Academiam Francicam]] cooptatus est.
 
Alfredus de Musset in poetis Francogallicis contemporaneis maxime illustris habendus est, praesertim propter lyricam. Contra mollitiam [[Alphonsus de LamarimeLamartime|Alphonsi de Lamartime]] et modum turgidum tumidumque [[victor Hugo|Victoris Hugo]] elucet in carminibus et sensuum veritas sincera et harmonia et suavitas. Attamen momenta cynica utique Musset quoque habet.
 
Monumenta ei Lutetiae et [[Neuilly]] erecta sunt. Vita eius, quam frater Paulus de Musset anno 1877 edidit, valoris minoris est.
 
Monumenta ei Lutetiae et [[Neuilly]] erecta sunt. Vita eius, quam frater Paulus de Musset anno 1877 edidit, valoris minoris est.
==Fons==
''Meyers Großes Konversations-Lexikon'', vol 14. Lipsiae 1908, p. 324-325 ([http://www.zeno.org/nid/2000712452X hic in interreti])