Quantum redactiones paginae "Carolus Darwin" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
==Vita==
Natus est [[Salopia]]e die [[12 Februarii]] [[1809]]. Mortuus est apud Downe [[Cantium|Cantii]] die [[19 Aprilis]] [[1882]]. Medicinae ab anno 1825 [[Edinburgum|Edinburgi]] studuit et [[Cantabrigia]]e scientiis naturalibus - praesertim autem geologiae botanicaeque. Ibi anno 1831 prima vice ab alma matre laureatus est. Eodem anno comes factus est excursionis quinque annorum in navigio ''Beagle'' navis praefecto [[robertus FitzRoy|Roberto FitzRoy]]; [[Brasilia]]m visitavit, [[fretum Magellanicum]], oram occidentem [[america Meridiana|Americae Meridianae]] et insulas [[oceanus Pacificus|Oceani Pacifici meridiani]]. Mense Octobri 1836 in Angliam reversus est. Inde ab anno 1842 in latifundiis Downe ([[Bromley (burgus)|Bromley]]) vixit, ubi comitatus magistratus fuit.
 
Cum annis inter 1837 et 1838 diversa in geologicis vulgavisset (i.a. de [[lumbricidae|lumbricidis]]), editum est anno 1839 diarium observationum (»Journal of researches in natural history and geology«) tamquam pars tertia descriptionis de tota excursione Fitzroyana. Quae pars anno 1845 Londinii iterum modo ab aliis rebus absoluto edi potuit sub titulo »Voyage of a naturalist round the world«. Fructus zoologici istius expeditionis a dominis Owen, Waterhouse, Gould, Bell et Jenyns tractati sunt et hinc, cum praefatione Darwiniana, editus est liber hic: »Zoology of the voyage of H. M. S. Beagle« (1840–48)