Quantum redactiones paginae "Augustus Strindberg" differant

Content deleted Content added
de expressionismo
No edit summary
Linea 1:
{{capsa hominis Vicidata}}
''' Augustus Strindberg''' ([[Holmia]]e die [[22 Ianuarii]] [[1849]] natus; ibidem die [[14 Maii]] [[1912]] mortuus) fuit praeclarus [[scriptor]] [[Suecia|Suecius]] in [[lingua Suecica]] et [[lingua Francogallica]] (opus suum ''Inferno'' exempli gratia). Opus more [[realismus litterarius|realismi]], [[expressionismus|expressionalismi]], et cum influentia [[Emanuel Swedenborg|Emanuelis Swedenborg]], [[mystica]]e produxit.
==Vita==
Strindberg primo magistri munere fungens medicinae studere coepit et scholam histrionum frequentavit; Augustum autem ipsum in scaenis declamare vetitum est. Itaque studiis denuo se dedere debuit. Drama sat bonum »Meister Olof« anno 1872 a spectatoribus minus aestimatum est, quae offensio in libro de vita artificum [[holmia|Holmiensium]] praetitulato »Das rote Zimmer« (1879) bene videri potest. Quo libro non solum realismus naturalismusque in litteras Suecicas intraverunt sed etiam animi multorum excitati sunt. Iis rebus a Strindberg responsum est in satura valde subdola atque maligna »Das neue Reich« (1882). Ocius venerunt dramata »Frau Margit« et »Glückspeter«, poesis satirica-excitatoria »Wundfieber«, »Schlafwandeln« (1883) et alia.
 
Prima periodo auctor mulieres amoque vitae fundamenta esse asserebat. Secunda autem periodo, postquam anno 1883 itinera in Europa fecit, mulieres virorum vexatrices putatae sunt. Culturam aristocraticam falsam esse dixit rerum utilitatem omnem defendens (»Ehegeschichten«, 1884–85; »Die Inselbauern«, 1887; »Unter französischen Bauern«, 1889; dramata »Kameraden«, 1888; »Fräulein Julie«, 1888; »Der Vater«, 1889, cum praefatione [[aemilius Zola|Aemilii Zola]]; »Gläubiger«; »Samum« et analysis suimetipsius sincera »Der Sohn einer Magd«, 1887). Undam de hominum aequitate secuta est, [[fridericus Nietzsche|Friderico Nietzsche]] inspirante, praestantiae atque excellentiae confessio (»Tschandala«. 1889; »Am offnen Meer«, 1890). Cum studia chemica et [[alchemia|alchemica]] fecisset (»Gedrucktes und Ungedrucktes«, 1890; »Antibarbarus«, 1894) vulgata sunt opera psychologice sat mira haec: »Die Beichte eines Toren« (1893), »Inferno« (1897), »Legenden« (1898), dramata »Nach Damaskus« (1898–1904), »Vor höherem Recht« (1899) et alia.
 
Tum critica Augusti Strindberg magis magisque contra vitam propriam dirigebatur: pueritia nimis timida in elementis omnibus discernitur sicut postea lamentatio fit de adulescentia paupera atque indocta. Denique omnia negativa a homine aetate provecto et vix contento ante oculos legentium ponitur. Sed Strindberg neque velut homo sentimentalis annis primis neque velut nobilis intellectus annis posterioribus satisfactionem ullam agnovit. Itaque tertiam viam sibi elegit et mysticus fiebat. Dramata historica »Die Folkunger«, »Gustav Wasa«, »Erik XIV.«, »Gustav Adolf II.«, »Christine«, »Karl XII.«, »Gustav III.« et »Die wittenbergische Nachtigall« (collecta annis 1906–07) testimonium darent de potestatibus secretis mundum regentibus. In novissimis operibus poesis [[romanticismus|romantica]] a scriptore quodam, qui olim in naturalismi sectatoribus fuerat, traditur: »Advent«, »Ostern«, »Mittsommer«, um 1900; »Märchen«, 1903; »Einsam«, 1903; »Historische Miniaturen«, 1905.
 
Augustus Strindberg sine dubio maximi momenti fuit in lingua Suecica renovanda. Iste auctor importunus nolens volens permultos contemporaneos excitavit. Editio mythistoriarum ex anno 1899 versione populari et vili pretio prelo mandata est, dramatum autem annis inter 1903 et 1905.
==Fons==
''Meyers Großes Konversations-Lexikon'', vol 19. Lipsiae 1909, p. 121-122 ([http://www.zeno.org/nid/20007537433 hic in interreti])
 
 
{{NexInt}}