Quantum redactiones paginae "Carolus Philippus Moritz" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
 
Linea 6:
Moritz pueritiam in tristitia peragens [[Brunsvicum]] missus est ut petasos conficere disceret. Mox autem ad parentes revenit, qui interim [[Hanovera]]e habitabant. Ibi ingenia sua ostendere potuit maecenati nobili cuidam, qui facultatem gymnasii frequentandi concessit. Mox Moritz maluit ut histrio fieret sub [[conradus Ekhof|Conrado Ekhof]] [[Gota]]e. Sed inceptum id ad irritum est ductum. [[Erfordia]]e studia agere anno 1776 coepit antequam rursus theatri scaenas ascendere conaretur, sed vane.
 
Venit in hodiernam [[Saxonia-Anhaltium|Saxoniam-Anhaltium]] ad communitatem fidelium Herrnhutensem in oppidum Barby, quae eum anno 1777 [[Wittenberga]]m misit, ut se theologiae dedicaret. Postea fuit magister [[Dessavia]]e in ''[[philanthropinum|Philanthropino]]'' directoris [[Ioannes Bernardus Basedow|bernardus Basedow|Bernardi Basedow]], cuius furor Carolum Philippum Moritz ita terruit, ut institutum paedagogice progressivum linqueret. [[Potestampium]] iit et anno 1778 instructor fuit in orphanotrophio militari. Paulo post inveniebatur [[Berolinum|Berolini]] in pristino Monasterio Franciscanorum ''(Graues Kloster)'' tamquam scriptor, praedicator, poeta.
 
Anno 1782 iter [[anglia|Anglicum]] fecit, de quo liber legendus editus est. Postea Moritz creatus est magister in ludis Berolinensibus ''Köllnisches Gymnasium'' et periodicum »Vossischen Zeitung« sine eventu magno moderabatur quod attinet ad intentionem ut magis divulgaretur et a plebe diligeretur. Mulierem perdite amare coepit inde anno 1786 ad spiritum refocillandum [[Italia]]m vectus est. In Italia autem [[ioannes Volfgangus Goethius|Goethium]] convenit, cuius consuetudines inspirationesque adamavit. Anno 1788 in patriam reversus [[Vimaria]]e apud Goethium sartus et tectus conservabatur. Duce [[Carolus Augustus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)|Carolo Augusto]] mediatore membrum factum est in Academia scientiarum Berolinensi et anno 1789 professor in rebus antiquis factus est in Academia artium Berolinensi.
Linea 36:
*[https://www.projekt-gutenberg.org/autoren/namen/moritz.html Opera in interreti relegibilia]
*[https://www.zeit.de/2006/37/moritz Tractatio in actis diurnis quae ad lecturam Mauritianam invitat]
{{DEFAULTSORT:Moritz, Carolus Philippus}}
 
{{DEFAULTSORT:Lifetime|1756|1793|Moritz, Carolus Philippus}}
[[Categoria:Nati 1756]]
[[Categoria:Mortui 1793]]
[[Categoria:Scriptores Germaniae]]
[[Categoria:Auctores Theodisci]]