Quantum redactiones paginae "Petrus Cornellius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 2:
 
'''Petrus Corneille''' fuit illustris [[scriptor]] praecipue fabularum scaenicarum [[Francia|Francogallicus]]. Corneille [[Academia Francica|Academiae Francogallicae]] sodalis fuit accurate in Academiam anno [[1641]] cooptatus est.
==Vita==
Filius administratoris in aquis saltibusque iurisprudentiae studebat in advocati munus renuntiaturus. Opus iuvenile »Mélite« (1629) consequebantur »Clitandre« et »La Veuve«; drama hoc cardinalem [[Armandus Ioannes Plessaeus Richelaeus|Richelaeus]] attentum fecit, qui Petrum Corneille poetam aulicam instituit cum emeritorio. Eventus infelix tragoediae secundum [[Seneca]]m [[Euripides|Euripidem]]que confectae provocat reditum ad comoedias. Pepigit lusum scurrilem iocularemque »L'illusion comique«, qui annos triginta identidem dabatur. Opusculo »Cid«, cui exemplo fuit versio Hispanica [[gulielmus de Castro|Gulielmi de Castro]], anno 1636 vel irrisores criticosque suos mirabundos fecit. Francogalli enim id momentum principio litteraturm suarum aurearum esse dicunt.
 
Eodem fere valore sunt tragoediae historicae »Horace« (1640), »Cinna« (1640) et »Polyeucte« (1643); characterum comoedia »Le Menteur« (1642, secundum opus [[ioannes Rodericus de Alarcón|Ioannis Roderici de Alarcón]])) a Francogallis fons comoediarum superiorum putatur, quamquam ibi (ut et apud »Suite du Menteur« (1643, secundum Lope) errores nonnullos iuveniles iteravit. Eiusdem periodi sunt adhuc »La mort de Pompée« (1642), »Rodogune« (1641), »Théodore« (1645), »Héraclius« (1647), »Andromède« (1650), »Don Sanche d'Aragon« (1650), »Nicomède« (1651) et »Pertharite« (1652). Gloria scriptoris autem sensim decrescebat et dramate novissimo repudiato theatra minoris aestimabat et vacabat ad interpretationes conficiendas. Itaque [[Thomas a Kempis|Thomae a Kempis]] translationem finire potuit.
 
Cum autem [[Molière]] eiusdem turba histrionum et maecenates velut [[Nicolaus Fouquet]] decisiones a theatro abstinendi valde maererent, Petrus Corneille ad scaenas rediit. Tamen plausum est solummodo operibus »Oedipe« (1659), »Sertorius« (1662) et »Othon« (1664); alia opera autem (»La toison d'or«, »Sophonisbe«, »Agésilas«, »Attila«, »Tite et Bérénice«, »Psyché«, »Pulchérie« et »Suréna«, 1674) ingenia pristina intellegere non sinebant. In [[Academia Francica|Academiam Francicam]] anno 1647 cooptatus non ante annum 1662 cum familia et fratre Thoma [[Lutetia]]m commigravit.
 
Novissimis annis vel nutrimina emere haud facile erat, quoniam emeritorium magis magisque decrescens ex anno 1674 non iam recepit. Nicolao Boileau mediatore sors melior fiebat, antequam paulo post vita defungeretur.
 
==Gravitudo==
Quamvis multas inspirationes e theatris Italicis Hispanicisque sumpsisset, theatrum nationale purum creare voluit. Honorem, gloriam, patriam maximi momenti esse sublineavit. Ingenium eius purum, logicum, acre fuit unde explicetur eius amor generis scribendi patheticissimi, fortissimi, rectissimi. Dialectica eius effecit debilitatem quandam: heroes enim in pluribus colloquiis et sententiis artificiosis satis longe versantur, cupiditas heroidum verbosa non e corde sed e capite venire videtur. Amor muneri et passio rationi cedere debet. Pro factis dantur pamphletae itaque incrementum psychologicum figuris dramaticis vix conceditur.
 
Corneille etiam poemata lyrica, epigrammata, [[sonetum|soneta]], [[carmen matricale|carmina matricalia]], [[ode|oda]]s, epistulas ad regem datas, conversiones metricas exarabit. Theoriam de classico theatro Francogallico in libris »Examens« et »Discours du poème dramatique, de la tragédie, des trois unités« tractavit. Editio operum omnium anni 1682 a Corneille ipso examinata est. [[rothomagus|Rothomagi]] ei anno 1834 statua erecta est. )
== Opera ==
;Theatrum
Line 69 ⟶ 81:
[[Carolus de Lignieres]]
 
==Fons==
''Meyers Großes Konversations-Lexikon'', vol 4. Lipsiae 1906, p. 287-288 ([http://www.zeno.org/nid/20006445330 hic in interreti]
== Nexus externi ==
* [http://gallica.bnf.fr/ Opera] {{Ling|Francice}}
Line 74 ⟶ 88:
* [http://www.comedie-francaise.fr/biographies/corneille.htm Comédie française] Biographie.
* [http://gallica.bnf.fr/themes/LitXVIIz5.htm Bibliographia] {{Ling|Francice}}
 
{{bio-stipula}}
 
{{Lifetime|1606|1684|Corneille, Petrus}}