Quantum redactiones paginae "Ioannes Racine" differant

Summarium vacuum
(→‎Opera: conversiones)
[[Fasciculus:Jean racine.jpg|thumb|Ioannes Racine]]
''' Ioannes Racine''' (natus in [[La Ferté-Milon]] die [[21 Decembris]] [[1639]] – mortuus est [[Lutetia]]e die [[21 Aprilis]] [[1699]]) fuit clarus scriptor una cum [[Petrus Corneille|Petro Corneille]] illustrissimus [[Francia|Francicus]] [[tragoedia]]rum autor. Ioannes Racine anno [[1672]] in [[Academia Francica|Academiam Francicam]] cooptatus est. Et filius eius [[Ludovicus Racine]] poeta fuit.
 
== Familia Vita==
Mox orbus factus est et educationem suam [[Portus Regius|Portu Regio]] in gymasio ab [[societas Iesu|iesuitis]] habuit. Magistri eius fuerunt [[Ludovicus Isaac Lemaistre de Sacy]] et [[Claudius Lancelot]] (in litteris Graecis). Cum studia Lutetiae in Collegio Harcourt terminavisset, omnino se litteris dedebat. Oda in matrimonium regis [[ludovicus XIV|Ludovici XIV]] »Les nymphes de la Seine« (1660) salarium ei attulit et aliae duae odae vel emeritorium. Insuper [[Molière]] et [[Nicolaus Boileau|Nicolaum Boileau]] ea occasione cognovit; omnia haec emolumento poetico valde bona fuere.
Et filius eius [[Ludovicus Racine]] poeta fuit.
Molière consulente folia cum tragoedia prima praetitulata »Théagène et Chariclée« discidit exaraturus »La Thébaïde, ou les frères ennemis« cui anno 1664 valde plausum est. In ista tragoedia velut in »Alexandre« (1665) adhuc [[petrus Corneille|Petrum Corneille]] imitabatur, cum apud »Andromaque« (1667) vinculis istis se liberaret. Rixae internae et contradicitones, quae in operibus omnibus inveniuntur, in tragoedia citata iam insunt. Anno 1668 scripta est comoedia mediocris »Les plaideurs«, imitatio docta operis »[[Vespae (Aristophanes)|Vesparum]]« [[Aristophanes|Aristophanis]]. Per se bona tragoedia sequens cui titulus »Britannicus« (1669) non omnibus placuit, econtra tragoedia idyllica et tenera »Bérénice« (1670) utique. Minus accurate scriptum est opus »Bajazet« (1672) ubi saltem argumenta nova placita fuere. »Mithridate« (1673) quoad characterum picturam et physiognomiam comparationem facile ferre potuerit. »Iphigénie« (1674) in Francogallis poeseos dramaticae artificium maximum putatur contradictionem morum Francogallicorum et habituum antiquorum patiens. Econtra laus omnis debetur tragodiae »Phèdre« (1677), ubi amor tragicus vehementer depingitur. Cum eius adversarii autem Phaedram malam domini Pradon praeferebant, Racine theatrum reliquit. Iam anno 1673 [[Academia Francica|academianus]] fuit et anno 1677 in matrimonium duxit Catharinam Romanet. Maritus eius pietatem magis magisque amplexus est. Eo novo animo opera duo religiosa pepigit domna de Mainenton, regia amica, postulante, nempe: »Esther« (1689) et »Athalie« (1691). Ambo dominulae de St.-Cyr dedicata sunt, pulcherrimae gemmae theatri Francici, quas non solum aula regia verum etiam iesuitae minoris aestimabant. Ludovicus rex, qui eum rerum gestarum scriptorem instituerat, diu ei favebat antequam librum de populo nimiis vectigalibus oppresso scriberet.
==Gravitudo==
Racine ideas severas [[iansenismus|Iansenismo]] cum aulica vivendi ratione unificavit. Tragicis Graecis in simplicitate componendi se appropinquabat, unitatem loci temporisque cum lingua digna stricte observans. Heroes et heroinas historiae Graecae Romanaeque mutuos sumpsit. Muliebres sensus nemo in Francia ut Racine narrare quivit, quamvis personae virilissimae minus bene tractantur. Phantasia pusilla dotatus in omni mytho dramatico argumentum omnibus placens efferre potuit. Et argumenta minora maiora reddidit; eleganter in lingua versificationeque tragoediarum effectum grandiorem fecit. In lyricis ante omnia excellunt odae spiritales, in orationibus maximi momenti est una in Petrum Corneille habita vere classica. De gustu et visionibus eius docemur in litteris Nicolao Boileau sive filio datis. Ceterum, alia bona opera erant tam »Histoire de Port-Royal« quam »Lettres à l'auteur des hérésies imaginaires« (1666). In urbe patrio ei monumentum erectum est, quod fecit David.
 
== Opera ==
* ''Esther'' (1689)
* ''Athalie'' (Athalia, 1691)
==Fons==
 
''Meyers Großes Konversations-Lexikon'', vol 16. Lipsiae 1908, . 544 ([http://www.zeno.org/nid/20007313519 hic in interreti])
== Lege etiam ==
* [[Rolandus Barthes]]: ''Sur Racine'' [[Lutetia]]e 1960
14 450

recensiones