Quantum redactiones paginae "Gustavus Flaubert" differant

Content deleted Content added
categoriam addidi
No edit summary
Linea 4:
 
'''Gustave Flaubert''' ([[12 Decembris]] [[1821]]—[[8 Maii]] [[1880]]) fuit [[scriptor]] [[Francia|Francicus]] magni momenti, qui ''[[Madame Bovary]]'' (1857), sua [[prima mythistoria prima|prima mythistoria prolata]]<!--en:debut novel-->, ac [[stilus (fictio)|stili litterarii]]<!--scribendi genus?--> [[aesthetica]]eque [[realismus litterarius|realisticae]] studio diligenti innotuit. [[Guido de Maupassant|Guidonem de Maupassant]], scriptorem [[fabula brevis|fabularum brevium]], protexit.
==Vita==
Filius medici cuiusdam illustris atque divitis primo quoque in medicina studiosus erat. Mox autem ad litterarum studia, quibus valde inclinabatur, transiit et industrius in poesi conficienda incubuit. Eum valde moverunt [[Victor Hugo]] et [[Georgius dominus de Byron]]. Postea autem [[romanticismus|Romanticismum]] omnino reiciens contrarias motiones artissime amplectebatur. Veram vitam quam optime observare atque renarrare intendit. Inde nata est mythistoria »Madame Bovary« (1857), quae naturalismum [[Edmundus de Goncourt|Edmundi de Goncourt]] sive [[aemilius Zola|Aemilii Zola]] paritura erat. Agitur enim de historia maesta feminae a nemine exauditae ruri viventis, quam poeta fidelitate sobria frigidaque volubiliter narrat.
 
Insequebatur iter [[Tunes|Tunetem]] ubi inspirationes carpiebat in mythistoriam historico-archaeologicam ingentem »Salammbô« (1862). Argumentum ibi fit de seditione militum mercennariorum [[carthago|Carthagine]] [[hamilcar Barca|Hamilcare]] imperante, qui pater [[Hannibal]]is fuit. Inde mire producitur imago varia de tota urbe Punica cum pompa magna sed sine vivacitate.
 
Postea apparuerunt: »L'éducation sentimentale. Histoire d'un jeune homme« (1869), fabellae adhuc tristiores quam opus »Madame Bovary«, quae lectores quasi perterrebant; »La tentation de saint Antoine« (1874), philosophicum opus spiritale et sociale paulum fatigans; tria diegemata praetitutata »Trois contes« (1877). Drama autem politicum »Le Candidat«, anno 1874 in scaenis periphericis prodiens minoris aestimatum est. Operibus nonnullis repudiatis et politica Francogallica interna homines turbante Flaubert, qui [[epilepsia]] laborabat, sese recepit in latifundia Croisset haud procul [[rotomagus|Rotomago]] sita. Eo loco, ubi olim [[Antonius Franciscus Prévost]] habitaverat, pepigit mythistoriam satiricam atque misanthropicam »Bouvard et Pécuchet« (1881), quae lectorum negligentiam tulit. Rotomagi in eius honorem anno 1890 monumentum erectum est. Editio omnium operum prima prelis mandata est anno 1885 octo in tomis. Post mortem vulgatum est commercium epistulare cum [[georgius Sand|Georgio Sand]] necnon »Correspondance«, cum epistulis annorum inter 1830 et 1880.
 
== Opera ==
Line 52 ⟶ 58:
* ''Œuvres complètes'' (edd. Claudine Gothot-Mersch, Guy Sagnesinconnue), 5 voll., I: ''Œuvres de jeunesse'', 2001; II-V: nondum edita
 
==Fons==
''Meyers Großes Konversations-Lexikon'', vol 6. Lipsiae 1906, p. 666 ([http://www.zeno.org/nid/20006615082 hic in interreti])
== Externi nexus ==
{{Grc|Γκυστάβ Φλωμπέρ}}