Quantum redactiones paginae "Carolus Perraultius" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
Merita aeterna tamen gignit opere »Contes de ma mère l'Oye« (1697), ubi prosa simplice et amabili [[fabella puerilis|fabellae puerilis]] (e.g. Der gestiefelte Kater, Aschenbrödel, Däumling; secundum [[fratres Grimm|Fratrum Grimm]] versionem Theodiscam) narrantur. Versio fabellarum in carmine autem minus bene composita est. Anthologiam primam edidit dominus de Plancy anno 1826.
 
==Fabellarum et derixarm artis rixisintellectualium descriptio==
Primus fuit qui, ad fabulas suas pueriles denominandas, locutionem "fabulae magarum" sive "fabulae fadarum" usurpavit (scilicet, gallice, "contes de fée"), quae locutio demum in ceteras linguas europeas conversa est. Ille primus narravit fabulas, a filio suo ex rusticis totius Galliae collectas, nostro tempore in toto orbe terrarum notissimas, de [[:fr:Le_Maître_chat_ou_le_Chat_botté|Catto Cothurnato]], [[Cinerella]], [[:fr:La_Belle_au_bois_dormant|Bella Puella in Silva Sopita]], [[:fr:Le_Petit_Poucet|Polliculo]], [[:fr:La_Barbe_bleue|Barba Caerulea]], [[Lacernella Rubra|Rubro Cucullo]], inter alias. Fratres Grimm et alii scriptores temporum posteriorum argumenta suarum fabularum puerilium apud Carolum Perraultium invenerunt. Fuit maximus fautor factionis Hodiernorum (sive Recentiorum) in inclyto bello litterario quod [[:fr:Querelle_des_Anciens_et_des_Modernes|Pugna Antiquorum et Hodiernorum]] dicitur. Factio Hodiernorum asseverabat homines decimi septimi saeculi opera aeque pulchra ac ingeniosa in lucem dare posse ac scriptores artificesque antiquitatis graecolatinae. Adversarius ejus fuit [[Nicolaus Boileau]] sive Bolaeus poeta, maximus fautor Factionis Antiquorum. Carolus Perraultius etiam fuit socius [[Academia Francica|Academiae Francicae]], in quam anno [[1671]] cooptatus est, et primus fuit secretarius perpetuus [[Academia Inscriptionum et Litterarum Humaniorum|Academiae Inscriptionum et Litterarum Humaniorum]]. Frater ejus Claudius fuit medicus et architectus tunc praeclarus, necnon interpres [[Marcus Vitruvius Pollio|Vitruvii]] in sermone gallico.