Quantum redactiones paginae "Carolus Perraultius" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Carolus Perraultius'''<ref>"Carolus Perraultius" {{Google Books|aT7aaRhqcYUC|p. 15}}</ref> seu '''Peraltus''',<ref>"Carolus Peraltus" {{Google Books|zDcTAAAAQAAJ|p. 766 sub notam *}}</ref> vulgo ''Charles Perrault'' (natus die [[12 Ianuarii]] [[1628]] [[Lutetia]]e - ibidem nocte 15/[[16 Maii]] [[1703]] mortuus) fuit [[scriptor]] [[Francia|Francicus]] praecipue [[Fabella puerilis|fabularum puerilium]], carminum, orationum et biographiarum.
==Vita==
Studiis iurisprudentiae finitis iuris consultus factus est, qui etiam pro fratre, qui publicanus publicus fuit,Claudio laboravit. Anno 1664 [[Ioannes Baptista Colbert]] eum aedificiorum regiorum inspectorem generalem instituit. Postea in commissione fuit, quae inscriptionum publicarum elegantiam in regiis aedibus curarent. Inde postea nascebatur "Académie des inscriptions et belles lettres". Anno 1671 cooptatus est in [[Academia Francica|Academiam Francicam]] et anno 1687 ante academianos versus poeseos suae modestae »Le siècle de Louis le Grand« alta voce legebat. Quod rixas acerrimas de arte vetere cum arte moderna confligente excitavit ubi [[Nicolaus Boileau]] adversario maximo ei fuit.
 
Contra veterum imitationem caecam invectus est in opere »Le parallèle des anciens et des modernes« (1688–98), quod multis hominibus exaggeratum putabatur. Scribendi gustus genusque videlicet absunt: nam a Perraultio ibi [[Philippus Quinault]] contra [[ioannes Racine|Ioannem Racine]] praefertur, pictor Le Brun contra [[Raphael Sanctius Urbinas|Raphael]]. Ex opinione Perraultii sola res maioris momenti sit, ante omnia, laus regis Francici perennis.