Quantum redactiones paginae "Carolus Perraultius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
Studiis iurisprudentiae finitis iuris consultus factus est, qui etiam pro fratre, qui publicanus publicus fuit, laboravit. Anno 1664 [[Ioannes Baptista Colbert]] eum aedificiorum regiorum inspectorem generalem instituit. Postea in commissione fuit, quae inscriptionum publicarum elegantiam in regiis aedibus curarent. Inde postea nascebatur "Académie des inscriptions et belles lettres". Anno 1671 cooptatus est in [[Academia Francica|Academiam Francicam]] et anno 1687 ante academianos versus poeseos suae modestae »Le siècle de Louis le Grand« alta voce legebat. Quod rixas acerrimas de arte vetere cum arte moderna confligente excitavit ubi [[Nicolaus Boileau]] adversario maximo ei fuit.
 
Contra veterum imitationem caecam invectus est in opere »Le parallèle des anciens et des modernes« (1688–98), quod multis hominibus exaggeratum putabatur. Scribendi gustus genusque videlicet absunt: nam a PerraultPerraultio ibi [[Philippus Quinault]] contra [[ioannes Racine|Ioannem Racine]] praefertur, pictor Le Brun contra [[Raphael Sanctius Urbinas|Raphael]]. Ex opinione PerraultPerraultii sola res maiorimaioris momenti sit, ante omnia sit, laus regis Francici perennis.
 
Merita aeterna tamen gignit opere »Contes de ma mère l'Oye« (1697), ubi prosa simplice et amabili [[fabella puerilis|fabellae puerilis]] (e.g. Der gestiefelte Kater, Aschenbrödel, Däumling; confer opera [[fratres Grimm|Fratrum Grimm]]) narrantur. Versio fabellarum in carmine autem minus bene composita est. Anthologiam primam edidit dominus de Plancy anno 1826.
 
Merita aeterna tamen gignit opere »Contes de ma mère l'Oye« (1697), ubi prosa simplice et amabili [[fabella puerilis|fabellae puerilis]] (e.g. Der gestiefelte Kater, Aschenbrödel, Däumling; confer opera [[fratres Grimm|Fratrum Grimm]]) narrantur. Versio fabellarum in carmine autem minus bene composita est. Anthologiam primam edidit dominus de Plancy anno 1826.
==Fabellarum descriptio==
Primus fuit qui, ad fabulas suas pueriles denominandas, locutionem "fabulae magarum" sive "fabulae fadarum" usurpavit (scilicet, gallice, "contes de fée"), quae locutio demum in ceteras linguas europeas conversa est. Ille primus narravit fabulas, a filio suo ex rusticis totius Galliae collectas, nostro tempore in toto orbe terrarum notissimas, de [[:fr:Le_Maître_chat_ou_le_Chat_botté|Catto Cothurnato]], [[Cinerella]], [[:fr:La_Belle_au_bois_dormant|Bella Puella in Silva Sopita]], [[:fr:Le_Petit_Poucet|Polliculo]], [[:fr:La_Barbe_bleue|Barba Caerulea]], [[Lacernella Rubra|Rubro Cucullo]], inter alias. Fratres Grimm et alii scriptores temporum posteriorum argumenta suarum fabularum puerilium apud Carolum Perraultium invenerunt. Fuit maximus fautor factionis Hodiernorum (sive Recentiorum) in inclyto bello litterario quod [[:fr:Querelle_des_Anciens_et_des_Modernes|Pugna Antiquorum et Hodiernorum]] dicitur. Factio Hodiernorum asseverabat homines decimi septimi saeculi opera aeque pulchra ac ingeniosa in lucem dare posse ac scriptores artificesque antiquitatis graecolatinae. Adversarius ejus fuit [[Nicolaus Boileau]] sive Bolaeus poeta, maximus fautor Factionis Antiquorum. Carolus Perraultius etiam fuit socius [[Academia Francica|Academiae Francicae]], in quam anno [[1671]] cooptatus est, et primus fuit secretarius perpetuus [[Academia Inscriptionum et Litterarum Humaniorum|Academiae Inscriptionum et Litterarum Humaniorum]]. Frater ejus Claudius fuit medicus et architectus tunc praeclarus, necnon interpres [[Marcus Vitruvius Pollio|Vitruvii]] in sermone gallico.