Quantum redactiones paginae "Gustavus Doré" differant

1 827 octeti additi ,  9 months ago
Summarium vacuum
== Opera ==
Praeclarus est propter imagines, qui [[Dantes Alagherius|Dantis Alagherii]] [[Divina Comoedia|Divinae Comoediae]] et [[Biblia]]e addidit annis inter 1861 et 1868.
 
==Vita==
Pictor et illustrator iam in pueritia res pulchras delineavit; annos XIII natus [[Lutetia]]m venit ubi duos annos post in periodico »Journal pour rire« [[gryllus (ars)|gryllos]] divulgari fecit. Tunc expositiones fecit de plagis pluma delineatis. Anno 1854 librum primum suum edidit, imagines in opus [[franciscus Rabelaesus|Rabelaesanum]] »Gargantua et Pantagruel«, unde series cyclorum sequebatur pro operibus [[eugenius Sue|Eugenii Sue]] (»Le juif errant«) et [[Biblia]]e, necnon dominorum [[aegidius Perrault|Aegidii Perrault]], [[Dantes Alagherius|Alagherii]] (1861), [[ioannes Fontana|Ioannis Fontanae]] (1867), [[Michael de Cervantes Saavedra|Michaelis de Cervantes]] (1863), [[ludovicus Ariostus|Ludovici Ariosti]] (1879).
 
Propter phantasiam multam et technicam xylographicam perfectam, quam artifices Pisani et Pannemaker adhuc emendabant, opera in Francia, Germania et Anglia multis nota facta sunt. Lingua idearum uberrima et creatio facilis interdum duxerunt ad exaggerationes quae praesertim in ultimis operibus (e.g. de [[Orlando furioso|Rolando furioso]]) profecto sentiuntur.
 
Eruditionis professionalis absentia non tantopere in delineationibus quantopere in picturis nimis grandibus videtur. Sensuum veritas et profunditas interdum abest, e.g. apud imagines de Francisca [[Ariminum|Ariminensi]] (1861), de [[orpheus|Orphei]] morte (1869), de [[martyr]]ibus christianis in circo (1874), de Moyse ante Pharaonem (1878).
 
Gustavus Dore etiam arti sculptoriae se dedebat, quam non valde bene calluit. Lutetiae monumentum [[alexander Dumas (pater)|Alexandri Dumas patris]] confecit. Mentionis dignae sint statua quaedam Noctis et Pracae cum Amore nencnon vas quoddam cum geniis bestiisque.
 
== Pinacotheca operarum ==
Image:Paradise Lost 12.jpg|Lapsus [[diabolus|diaboli]]
</gallery>
==Fons==
''Meyers Großes Konversations-Lexikon'', vol 5. Lipsiae 1906, p. 130 ([http://www.zeno.org/nid/20006506321 hic in interreti])
 
{{ars-stipula}}
{{bio-stipula}}
 
{{DEFAULTSORT:Dore, Gustavus}}
[[Categoria:Nati 1832]]
12 788

recensiones