Quantum redactiones paginae "Carolus Philippus Moritz" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Carolus Philippus Moritz''' ([[Hamala]]e die [[15 Septembris]] [[1756]]; [[Berolinum|Berolini]] die [[26 Iunii]] [[1793]] mortuus) fuit [[scriptor]] [[Germania |Germanicus]].
==Vita==
Moritz pueritiam in tristitia peragens [[Brunsvicum]] missus est ut petasos conficere disceret. Mox autem ad parentes revenit, qui interim [[HanovraHanovera]]e habitabant. Ibi ingenia sua ostendere potuit maecenati nobili cuidam, qui facultatem gymnasii frequentandi concessit. Mox Moritz maluit ut histrio fieret sub [[conradus Ekhof|Conrado Ekhof]] [[Gota]]e. Sed inceptum id ad irritum est ductum. [[Erfordia]]e studia agere anno 1776 coepit antequam rursus theatri scaenas ascendere conaretur, sed vane.
 
Venit in hodiernam [[Saxonia-Anhaltium|Saxoniam-Anhaltium]] ad communitatem fidelium Herrnhutensem in oppidum Barby, quae eum anno 1777 [[Wittenberga]]m misit, ut se theologiae dedicaret. Postea fuit magister [[Dessavia]]e in ''[[philanthropinum|Philanthropino]]'' directoris [[bernardus Basedow|Bernardi Basedow]], cuius furor Carolum Philippum Moritz ita terruit, ut institutum paedagogice progressivum linqueret. [[Potestampium]] iit et anno 1778 instructor fuit in orphanotrophio militari. Paulo post inveniebatur [[Berolinum|Berolini]] in pristino Monasterio Franciscanorum ''(Graues Kloster)'' tamquam scriptor, praedicator, poeta.