Quantum redactiones paginae "Carolus Philippus Moritz" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
Moritz pueritiam in tristitia peragens [[Brunsvicum]] missus est ut petasos conficere disceret. Mox autem ad parentes revenit, qui interim [[Hanovra]]e habitabant. Ibi ingenia sua ostendere potuit maecenati nobili cuidam, qui facultatem gymnasii frequentandi concessit. Mox Moritz maluit ut histrio fieret sub [[conradus Ekhof|Conrado Ekhof]] [[Gota]]e. Sed inceptum id ad irritum est ductum. [[Erfordia]]e studia agere anno 1776 coepit antequam rursus theatri scaenas ascendere conaretur, sed vane.
 
Venit in hodiernam [[Saxonia-Anhaltium|Saxoniam-Anhaltium]] ad communitatem fidelium Herrnhutensem in oppidum Barby, quae eum anno 1777 [[WittenbergamWittenberga]]m misit, ut se theologiae dedicaret. Postea fuit magister [[Dessavia]]e in ''[[philanthropinum|Philanthropino]]'' directoris [[bernardus Basedow|Bernardi Basedow]], cuius furor Carolum Philippum Moritz ita terruit, ut institutum paedagogice progressivum linqueret. [[Potestampium]] iit et anno 1778 instructor fuit in orphanotrophio militari. Paulo post inveniebatur [[Berolinum|Berolini]] in pristino Monasterio Franciscanorum ''(Graues Kloster)'' tamquam scriptor, praedicator, poeta.
 
Anno 1782 iter [[anglia|Anglicum]] fecit, de quo liber legendus editus est. Postea Moritz creatus est magister in ludis Berolinensibus ''Köllnisches Gymnasium'' et periodicum »Vossischen Zeitung« sine eventu magno moderabatur quod attinet ad intentionem ut magis divulgaretur et a plebe diligeretur. Mulierem perdite amare coepit inde anno 1786 ad spiritum refocillandum [[Italiam]] vectus est. In Italia autem [[ioannes Volfgangus Goethius|Goethium]] convenit, cuius consuetudines inspirationesque adamavit. Anno 1788 in patriam reversus [[Vimaria]]e apud Goethium sartus et tectus conservabatur. Duce [[Carolus Augustus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)|Carolo Augusto]] mediatore membrum factum est in Academia scientiarum Berolinensi et anno 1789 professor in rebus antiquis factus est in Academia artium Berolinensi.
Anno 1792 puellam Fridericam Matzdorf in matrimonium duxit.
 
==Opera==
Inter scripta eius mentionis digna sint [[mythistoria]] autobiographica »Anton Reiser«, ubi vita usque moram Erfordiensem describitur (Berolini 1785–90) itaque traditur thesaurus litterarius psychologicus-culturalis sat captans de adulescente temporis ''Sturm und Drang''. Item apud »Andreas Hartkopf« (Berolini 1786) autobiographica pullulant. Pretiosum et cum sale mixtum est etiam »Versuch einer deutschen Prosodie« (Berolini 1786), de arte metrica; citemus insuper »Über die bildende Nachahmung des Schönen« (Brunsvici 1788); »Götterlehre« (Berolini 1791); »Reisen eines Deutschen in England« (Berolini 1783); »Reisen eines Deutschen in Italien« (Berolini 1792–93)