Quantum redactiones paginae "Ithome" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Ithome''' ([[Graece]] Ἰθώμη) fuit [[castellum]] [[Messenia]]e in [[mons|monte]] eiusdem nominis situm, propter pertinacem defensionem celebratum, quam Messenii decem annos in ultima rebellione contra [[Lacedaemonii|Lacedaemonios]] fecerunt<ref>[[Pausanias (scriptor)|Pausanias]] IV.24</ref>. Mons dicebatur nomen deduxisse ab Ithome, una ex [[nympha|nymphis]] quae [[Zeus|Iovem]] nutrire solebant. In cacumine erat [[ara]] Iovis Ithometis, cui mons praesertim dedicabatur. [[Strabo]] [[Arx|arcem]] Messeniam [[Acrocorinthus|Acrocorintho]] comparat, quia sicut illa arx, in monte alto praeruptoque iacebat, saepta munitionibus quae eam cum urbe coniungebant. Ita hae arces duo validissima oppida [[Peloponnesus|Peloponnesi]] putabantur. Cum [[Philippus V (rex Macedonum)|Phililppus V]] cum [[Demetrius Pharius|Demetrio Phario]] Peloponnesum vincere cogitavisset, ille regi auctor fuit ut primo caperet [[cornu]]a [[bos|bovis]], quibus [[animal]] apprehenderet. Quo [[aenigma]]te Peloponnesum et duas arces supra descriptas indicabat (vide [[Polybius|Polybium]] 7.11). Ruinae arcis Ithomae adhuc exstant, cuius [[turris|turres]] sunt magnifica exempla [[architectura]]e militaris.<ref>Haec pagina conversionem incorporat ex [http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=ithome-harpers&fromdoc=Perseus%3Atext%3A1999.04.0062 commentario de Ithome] in Harry Thurston Peck, ''[[Harper's Dictionary of Classical Antiquities]]'' (1898).</ref>
 
{{NexInt}}