Quantum redactiones paginae "Regio Samarensis" differant

Summarium vacuum
 
'''Regio Samarensis'''<ref>'Russia, ''regio Samarensis'', reservatio Zhigulevsky, Bakhilova Polyana, in silva frondosa' [http://web.natur.cuni.cz/cvsm/CM61103.pdf]</ref> ([[Russice]] Самарская область, [[translitteratio|tr.]] ''Samarskaja oblast' '') est [[divisio administrativa Russiae|subiectum]] [[Foederatio Russica|Foederationis Russicae]], anno [[1928]] creatum, ab anno [[1990]] nomine suo hodierno appellatur, et ab anno [[2000]] in [[Districtus Foederalis Subvolgensis|Districtum (Circulum) Foederalem Subvolgensem]] Russicum inclusum.
 
In parte meridie-occidentali [[Russia Europaea|Russiae Europaeae]] iuxta fluxum medium [[Rha]] fluvii sita, regio Samarensis cum regionibus [[regio Saratoviensis|Saratoviensi]] et [[regio Ulianovskensis|Ulianovskensi]] in occidente, re publica [[Tatarstania]] in septentrione, [[regio Orenburgensis|regione Orenburgensi]] in meridie-oriente atque cum [[Kazachstania]] in meridie contermina est. Aream 53 565 km<sup>2</sup> et circa 3 206 milia incolarum (anno [[2016]]) habet. Metropolis regionis est [[Samara (Russia)|Samara]]. Aliae urbes regionis magnae sunt [[Syzranum]] et [[Togliatti (urbs)|Stauropolis ad Rha]].
 
== Nota ==
11 177

recensiones