Quantum redactiones paginae "Sacrum Romanum Imperium" differant

m
+Bib ex en (1K, 10K)
m (+Bib ex en (1K, 10K))
 
=== Dynastia Carolingia ===
[[Fasciculus:Charlemagne denier Mayence 812 814.jpg|thumb|upright=0.8|Denarius [[Carolus Magnus|Karoli Magni]], quo regalia antiqua sumit.]]
Karolus vult cum imperatice Orientis Irene matrimonium agere ad utraque imperia iungere, sed hoc consilium aboritur.<ref name=":4">Réginald Grégoire, ''Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero'', p. 45</ref> Post hoc, ad Romanos Orientales non offendendos, ac ad nobiles Francos pacandos, qui haud dilexerunt nomen Romanorum sumere, Karolus omittit partem "Romanorum" e titulo suo, appellans se solum "Imperator Augustus."<ref name=":4" /><ref name=":3" /> Ita cum [[Einhardus]] scribat historiam Karoli, appellet illum: "Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac ''patricius Romanorum''", et non "''imperator Romanorum''."<ref>Einhardus, ''Vita Karoli Magni'' p. 1</ref> Nihilominus Karolus utitur regalia Romana antiqua, et probabiliter in oculis plerisque populorum intellegebatur hic titulus intendere "imperator Romanorum," quia in oculis Christanorum medii aevi solum unum imperium esse poterat.<ref>Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'' "The Roman empire had to continue, since the appearance of a fifth monarchy would invalidate Daniel's prophecy and contradict God's plan" p. 38</ref><ref>Boethius, ''The Consolation of Philosophy,'' Penguin Classics 1999, cf Introduction by Victor Watts: "This system was preserved by Theodoric, king of the Ostrogoths, when he succeeded Odoacer in 493. To the emperor Anastasius he wrote: 'Our royalty is an imitation of yours, a copy of the only Empire on earth'" p. xviii-xix</ref>
 
Post mortem Karoli, propter consuetudinem Francorum ac plerorumque barbarorum, imperium eius est divisum inter filios eius. Nihilominus, filius Karoli [[Ludovicus (imperator)|Ludovicus Pius]] potuit tenere titulum imperatoris. Sed successores Ludovici, qui et illi dividunt imperium in multas partes, primatus imperatoris non agnoscunt, et contra imperatorem [[Lotharius I (imperator)|Lotharium]] bellum agunt. Hic imperator perdidit bellum anno [[841]] in [[Certamen Fontanetonis|Certamine Fontanetonis]] ([[Lingua Francogallica|Francogallice]]: ''Fontenoy''). Imperium dehinc supervivit per aliquos annos, sed imperatores sui regunt paulo magis quam Italiam Septentrionalem. Anno [[899]] moritur ultimus imperator Carolingiorum. Post eum succedunt duos imperatores aliarum dynastiarum, sed post mortem [[Berengarius Foroiuliensis (imperator)|Berengarii]] anno [[924]] non succedit alius imperator, et nomen imperatoris debet exspectare triginta septem annos usque imperium denuo renovatum sit sub dynastiadomu Ottoniana.<ref>Francis Rapp, ''Le Saint Empire romain germanique d'Otton le Grand à Charles Quint'', p. 41.</ref>
 
=== Dynastia Ottoniana ===
[[Fasciculus:Siegel Otto I 968.jpg|thumb|upright=0.8|left|Imperator [[Otto I (imperator)|Otto I Magnus]].]]
Anno [[959]], [[Berengarius II]] incipit imperium struere in Italia et urbem Romam vult capere. Papa [[Ioannes XII]] imitat antecessores suos, appellans quendam regem barbarum ad se adiuvandum. Rex [[Otto I (imperator)|Otto]], qui erat iam conatus Italiam capere duabus occasionibus inter annos [[951]] et [[952]], appellatus est. Is rex [[Regnum Francorum orientalium|Franciae orientalis]] fuit, quae pars erat orientalis veteris [[Regnum Francorum|regni Francorum]] sub Karolo Magno, vel praeterpropter [[Germania]] hodierna. Otto reppulit Berengarium, et secundo die Februarii, anno [[962]], factus est ab Ioanne novus imperator Romanorum.<ref name=":5">Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'', p. 49</ref> Apud aliquos historicos, Sacrum Romanum Imperium nunc verum incipit, sed alii, sicut [[Petrus H. Wilson]], dicunt hoc imperium esse solum successionem imperii quod renovaverat Karolus, et enim thronus imperii fuerat vacuus per solos triginta septem annos.<ref name=":5" />
 
 
== Origo nominis ==
[[Fasciculus:Germania1648(3)JPG.JPG|thumb|300pxupright=1.2|Imperium anno [[1648]] post [[Pax Westphalica|pacem Vestfaliae]].]][[Carolus Magnus]], cum Imperator a [[Leo III|Leone III Papa]] anno [[800]] coronatus esset, successionem antiqui [[imperium Romanum|imperii Romani]], quae ''[[Translatio Imperii]]'' appellabatur, postulavit, quamquam historice aspiciens imperium [[Byzantium|Byzantii]] antiquo ex imperio Romano factum sit. Secundum Byzantinos novum ''Imperium Romanum'' ipso nominatum et nothum erat.
 
Cupido Caroli, ut imperium suum in Byzantium et Mauros contenderet, sua memoria exstitit. Eo mortuo autem differitas facta est inter morem Germanicum, dividendi imperii inter filios, et ecclesiam, cuius retulit unitas imperii propter rationes potestatis. Tandem mos contendit et imperium Francorum divisum est in imperium occasus, in terra hodiernae Franciae, et imperium ortus, in occidentali parte hodiernae [[Germania]]e.
== Notae ==
<references/>
 
==Bibliographia==
*Duffy, Eamon. [[1997]]. ''Saints & Sinners: A History of the Popes.'' Portu Novo: Yale University Press.
*Lauryssens, Stan. [[1999]]. ''The Man Who Invented the Third Reich: The Life and Times of Arthur Moeller van den Bruck.'' Stroud: Sutton. ISBN 978-0-7509-1866-4.
*Wilson, Peter H. [[2016]]. ''Heart of Europe: A History of the Holy Roman Empire.'' Belknap Press. ISBN 978-0674058095.
*Wolfram, Herwig. [[2006]]. ''Conrad II, 990–1039: Emperor of Three Kingdoms.'' The Pennsylvania State University Press. ISBN 0-271-02738-X.
 
== Nexus externi ==
 
[[Categoria:Historia Austriae]]
[[Categoria:Sacrum Romanum Imperium]]
[[Categoria:Medium aevum]]
[[Categoria:Historia Germaniae]]
[[Categoria:Medium aevum]]
[[Categoria:Sacrum Romanum Imperium| ]]
90 647

recensiones