Quantum redactiones paginae "Universitas Catholica Lovaniensis" differant

melior aspectus documenti
(melior aspectus documenti)
[[Fasciculus:Leuven-University-Library.jpg|thumb|Bibliotheca Universitatis Catholicae Lovaniensis ita ut erat anno 2005]]
[[Fasciculus:Louvain Library WWI.jpg|thumb|Bibliotheca Universitatis Catholicae Lovaniensis anno 1914 fere omnino deleta]]
 
{|width="200px" align="right" style="clear:both; text-align:center; border:1px solid #99b3ff; background-color:#fff8dc;margin-left:25px;margin-bottom:20px;"
|-
| style="color:#000;background-color:#ffcc00;border-bottom:2px solid #000;padding-left:1px; padding-right:1px;"|
'' '''DOCUMENTUM : Epistola Papae Gregorii XVI de conditione Universitatis Catholicae in Belgio, anno 1833 (Mechliniae, Archiepiscopale Archium)''' :''
|-style="font-size: 90%;"
|
'''Gregorius P.P. xvj'''
 
'''Venerabiles Fratres Salutem et Apostolicam Benedictionem. Majori certe solatio affici non possumus, quam cum eos, qui in partem solicitudinis Nostrae sunt vocati, pastorali zelo flagrare, acriterque ad spirituale commissarum sibi Ovium bonum novimus vigilare. Licet porro praecipuam Fraternitatum Vestrarum virtutem satis jam multa declarassent eaque de causa jure Nobis laetari liceret ; conceptam tamen animo Nostro opinionem confirmarunt, Nostrumque gaudium abunde auxerunt obsequentissimae Litterae, quas die decimaquarta proxime elapsi Mensis ad Nos dedistis, et quibus ne dum Vestrum de Catholica in Belgio constituenda, et a Vobis tantum regenda Studiorum Universitate consilium significastis, sed etiam expositis commodis, quae tum animarum salus, tum Religio ipsa inde possunt accipere, Apostolica Nostra Auctoritate probari illud voluistis. Hanc Vos rationem sequuti, id egistis, quod ab antiquis temporibus consuetudo induxit, quodque debita huic Sanctae Sedi reverentia et observantia merito exigit. Cum enim ad Romanos Pontifices pro concredito Ipsis Apostolici Officii munere maxime pertineat Catholicam Fidem tueri sanctaeque ejus doctrinae depositum integrum ac intemeratum custodire; Eorum quoque esse debet Sacrarum Disciplinarum, quae publice in Universitatibus traditur<ref>Sic scriptum: "traditur" propour "traduntur".</ref>, institutionem moderari. Atque haec causa fuit cur Catholici etiam Principes, cum de hujusmodi Academiis, seu Universitatibus Studiorum statuendis cogitarunt, Apostolicam Sedem consulendam, Ejusque Auctoritatem exquirendam duxerint. Hinc celebriores, illustrioresque Europae Universitates nonnisi ex sententia et assensu Romanorum Pontificum fuisse constitutas gravissimae illarum historiae amplissime testantur. Nobis itaque quibus persuasum est ex recte comparatis Studiorum Universitatibus plurimum emolumenti in Christianam Rem publicam dimanare, jucundius nihil accidere potest, quam ut Vobis gratificemur et ad litterarum praesertim Sacrarum praesidium et incrementum Supremae Nostrae auctoritatis robur adjiciamus, atque hinc sapientissimum, quod una simul inivistis consilium, adprobamus, Vestramque ea de re solicitudinem summa laude, ac commendatione prosequimur. Eo autem libentius Vestris votis annuimus, quo certius Vestra industria, opera et cura futurum confidimus, ut quotquot ad istam Universitatem convenient bene morati juvenes, non scientia, quae inflat, sed scientia, quae cum charitate aedificat, non sapientia hujus saeculi, sed sapientia cujus initium timor Domini est, imbuantur. At illud probe intelligitis, Venerabiles Fratres, memoratam mox Universitatem ita quidem constitui oportere, ut nihil prorsus derogetur juribus, quae singulis Episcopis circa Clericorum in suis Dioecesanis seminariis institutionem, eorumque in Litteris, et disciplinis maxime Theologicis eruditionem Tridentini Patres adjudicarunt. Agite igitur, et Ille, a quo omne datum optimum, ac omnes donum perfectum est, dexter Vobis, propitiusque adsit, et quae salubriter cogitastis, feliciter possitis implere. Interim Apostolicam Benedictionem Paternae Nostrae charitatis, et benevolentiae testimonium erga Fraternitates Vestras, peramanter Vobis impertimur.'''
'''Datum Romae apud S. Petrum die 13 Decembris An. 1833. Pontificatus Nostri An. III.'''
 
'''Gregorius PP XVI'''
|}
 
'''Universitas Catholica Lovaniensis''', (francogallice: Université catholique de Louvain; nederlandice (ab anno 1930): [[Katholieke Universiteit Leuven]]) est nova universitas studiorum<ref>Monendum est hanc ''Universitatem Catholicam Lovaniensem'', revera conditam Mechliniae anno 1834, non esse confundendam cum vetere et illustri [[Studium generale Lovaniense|Studio Generali Lovaniensi]] (1425-1797) quocum ne unam quidem conexionem historicam habet. Secundum iudicium Curiae Supremae Cassationis Belgicae latum die 26 mensis novembris anno 1846 etenim: ''"Universitas Catholica Lovaniensis nullo pacto reputari potest ut continuans vetus Studium Generale Lovaniense''". (Vide: ''Table générale alphabétique et chronologique de la Pasicrisie Belge contenant la jurisprudence du Royaume de 1814 à 1850,'' Bruxellis, anno 1855, p. 585, columna 1, a linea 2. Vide quoque: ''Bulletin Usuel des Lois et Arrêtés'', anno 1861, p.166). Ecce hoc iudicium Curiae Cassationis die 26 novembris 1846 quod vetat quin ''Universitas Catholica Lovaniensis'' sese ut continuatricem veteris [[Studium Generale Lovaniense|Studii Generalis Lovaniensis]] praesentet : "''L'université catholique de Louvain ne peut être considérée comme continuant l'ancienne université de Louvain; et lorsqu'un acte de fondation a désigné pour collateur un professeur de cette ancienne université, il y a lieu d'y pourvoir par le gouvernement''", ''Table générale alphabétique et chronologique de la Pasicrisie Belge contenant la jurisprudence du Royaume de 1814 à 1850'', Bruxelles, 1855, p. 585, colonne 1, alinea 2. Voir également: ''Bulletin Usuel des Lois et Arrêtés'', 1861, p.166.
* Simon Leys ([[1935]]), scriptor, et sinologus natione Belga
* Léon Degrelle, natione Belga, vir politicus catholicus, scriptor, diurnalista, fautor atrocissimae tyrannidis Nazisticae, militavit in infamibus cohortibus Hitlerianis S.S., capite damnatus post bellum aufugit in Hispaniam.
 
== Documentum ==
Epistola Papae Gregorii XVI de conditione Universitatis Catholicae in Belgio, anno 1833 (Mechliniae, Archiepiscopale Archium) :
 
'''Gregorius P.P. xvj'''
 
'''Venerabiles Fratres Salutem et Apostolicam Benedictionem. Majori certe solatio affici non possumus, quam cum eos, qui in partem solicitudinis Nostrae sunt vocati, pastorali zelo flagrare, acriterque ad spirituale commissarum sibi Ovium bonum novimus vigilare. Licet porro praecipuam Fraternitatum Vestrarum virtutem satis jam multa declarassent eaque de causa jure Nobis laetari liceret ; conceptam tamen animo Nostro opinionem confirmarunt, Nostrumque gaudium abunde auxerunt obsequentissimae Litterae, quas die decimaquarta proxime elapsi Mensis ad Nos dedistis, et quibus ne dum Vestrum de Catholica in Belgio constituenda, et a Vobis tantum regenda Studiorum Universitate consilium significastis, sed etiam expositis commodis, quae tum animarum salus, tum Religio ipsa inde possunt accipere, Apostolica Nostra Auctoritate probari illud voluistis. Hanc Vos rationem sequuti, id egistis, quod ab antiquis temporibus consuetudo induxit, quodque debita huic Sanctae Sedi reverentia et observantia merito exigit. Cum enim ad Romanos Pontifices pro concredito Ipsis Apostolici Officii munere maxime pertineat Catholicam Fidem tueri sanctaeque ejus doctrinae depositum integrum ac intemeratum custodire; Eorum quoque esse debet Sacrarum Disciplinarum, quae publice in Universitatibus traditur<ref>Sic scriptum "traditur" pro "traduntur".</ref>, institutionem moderari. Atque haec causa fuit cur Catholici etiam Principes, cum de hujusmodi Academiis, seu Universitatibus Studiorum statuendis cogitarunt, Apostolicam Sedem consulendam, Ejusque Auctoritatem exquirendam duxerint. Hinc celebriores, illustrioresque Europae Universitates nonnisi ex sententia et assensu Romanorum Pontificum fuisse constitutas gravissimae illarum historiae amplissime testantur. Nobis itaque quibus persuasum est ex recte comparatis Studiorum Universitatibus plurimum emolumenti in Christianam Rem publicam dimanare, jucundius nihil accidere potest, quam ut Vobis gratificemur et ad litterarum praesertim Sacrarum praesidium et incrementum Supremae Nostrae auctoritatis robur adjiciamus, atque hinc sapientissimum, quod una simul inivistis consilium, adprobamus, Vestramque ea de re solicitudinem summa laude, ac commendatione prosequimur. Eo autem libentius Vestris votis annuimus, quo certius Vestra industria, opera et cura futurum confidimus, ut quotquot ad istam Universitatem convenient bene morati juvenes, non scientia, quae inflat, sed scientia, quae cum charitate aedificat, non sapientia hujus saeculi, sed sapientia cujus initium timor Domini est, imbuantur. At illud probe intelligitis, Venerabiles Fratres, memoratam mox Universitatem ita quidem constitui oportere, ut nihil prorsus derogetur juribus, quae singulis Episcopis circa Clericorum in suis Dioecesanis seminariis institutionem, eorumque in Litteris, et disciplinis maxime Theologicis eruditionem Tridentini Patres adjudicarunt. Agite igitur, et Ille, a quo omne datum optimum, ac omnes donum perfectum est, dexter Vobis, propitiusque adsit, et quae salubriter cogitastis, feliciter possitis implere. Interim Apostolicam Benedictionem Paternae Nostrae charitatis, et benevolentiae testimonium erga Fraternitates Vestras, peramanter Vobis impertimur.'''
'''Datum Romae apud S. Petrum die 13 Decembris An. 1833. Pontificatus Nostri An. III.'''
 
'''Gregorius PP XVI'''
 
== Index bibliographicus ==
657

recensiones