Quantum redactiones paginae "Ioannes Christophorus Gottsched" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
Praeter periodica sint mentionis digna hae res: »Ausführliche Redekunst« (Hannoverae 1728), »Grundlegung einer deutschen Sprachkunst« (Lipsiae 1748) et imprimis »Versuch einer kritischen Dichtkunst für die Deutschen« (Lipsiae 1730). Hic poeseos varietatum ordinat minime recommendans ut anima poetica ipsa reveletur; sufficiat scriptores regulas omnes traditas stricte observare. Schola eius de arte poetica critica cum [[Ioannes Iacobus Bodmer|Ioanne Iacobo Bodmer]] et [[Ioannes Iacobus Breitinger|Ioanne Iacobo Breitinger]] rixabatur. Namque illi poeticam theoriam definiverant sensu largiore et profundiore, unde anno 1740 inimicitia scientifica atque polemica orta est. Gottsched argumentis victus est et interim in [[Helvetia]] [[Fridericus Amadeus Klopstock]] magis valere coeperat. Ridiculosum utique fuit, cum Gottsched dixit opus ''Hermann'' [[Christoph Otto von Schönaich|Christophori Ottonis de Schönaich]] magis valere quam ''Messiam'' Klopstockiensem...
 
Gottsched maxime in dramatibus occupatus est: [[opera]]s imprimis sprevit de quo multis persuadere potuit. Ei in animo fuit ut theatrum novum Germanicum ad instar litterarum Francogallicarum nasceretur. Una cum uxore multa opera Francogallice scripta in linguam Theodiscam convertit. Tragoedia eius »Der sterbende Cato« (Lipsiae 1732) valore poetico egebat assectatoribus paucis applaudentibus. Anno 1727 theatri moderator [[Ioannes Neuber]] una cum uxore Friderica Carolina cum ludiorum grege Lipsiam ingressus consilia Gottschedii respiciebat et reformationem theatralem Germanicam incohatus est. Vel novus spectaculorum ordo secundum Francogallicas rationes constitutus est. Postea Gottsched in opere »Deutsche Schaubühne, nach den Regeln der alten Griechen und Römer eingerichtet« (Lipsiae 1740–1745) dramatum collectionem edidit quae exemplo bono omnibus essent: anthologiam istam complebant - sive in versione originali sive in interpretatione - Gottsched ipse, uxor eius [[Ludovica Gottsched]],[[Ioannes Elias Schlegel]], Quistorp, Uhlich, [[Ioannes Racine]], [[Petrus Corneille]], [[Voltarius]], [[Iosephus Antonius de Destouches]], [[Molière]], [[Ludovicus Holbergius]]. Attamen argumentum florilegii citati sat macrum atque pusillum mansit quamquam sine dubio iste labor historice passus magnus fuit.
 
Gottsched, quoniam se interposuerat in multas res practicas scaenicas, asperiora sufferre debuit. Anno 1741 harmonia eius cum Friderica Carolina Neuber rupta est, cum - in anteludio quodam Neuberiano - ludibrio habitus esset. De hoc [[Ioannes Christophorus Rost]] epos comicum scripsit. Anno 1753, cum [[operetta]]m »Der Teufel ist los« (Weise) similiter impugnabat, novum bellum indictum est. Inde ab isto momento Gottsched praetulit de litterarum historia tantummodo scribere.
 
Fructus continentiae novae fuit opus pulchrum »Nötiger Vorrat zur Geschichte der deutschen dramatischen Dichtkunst« (Lipsiae 1757–65), ubi conspectus dramatum multorum annis inter 1450 et 1760 scriptorum praesentatur. Opus proh dolor incompletum est, quamvis et hodie auxilio magno sit in studiis de historia dramaticae artis Germanicae faciendis. Ceterum Gottsched multas tractationes de litteris et opuscula philosophica secundum Wolffii vias pepigit. Insuper convertit multa opera Francogallica tempore [[illuminismus|illuminismi]] exarata, e.g. de paganis oraculis opus Bernardi de Fontenelle (Lipsiae 1830). Glossarium [[Petrus Bayle|Petri Bayle]] praetitulatum »Dictionnaire« publicatum est Lipsiae annis inter 1741 et 1744 Gottsched disponente. Annis inter 1729 et 1740 Gottsched rex litterarum in Germania fuisse videtur, antequam eius glora decresceret. Merita eius plurima ad homines in Theodisca animadvertendos et ad litteras Theodiscas perficiendas vel a [[Gotthold Ephraim Lessing]] haud sufficienter aestimata sunt.
 
==Fons==
''Meyers Großes Konversations-Lexikon'', vol 8. Lipsiae 1907, p. 181-182 ([http://www.zeno.org/nid/20006701140 hic in interreti])