Quantum redactiones paginae "Christophorus Martinus Wieland" differant

Content deleted Content added
Linea 12:
 
Opus eius magnum autem fuit » Agathon« (1766/67) quo fama Wieland revera crevit. Prolatum est opus »Idris und Zenide« et opus gracilissimum »Musarion«. Isto tempore quoque scripsit »Dialoge des Diogenes von Sinope« de philosophia et poema cynicum »Kombabus«.
====Morae Erfordiae Vimariaeque====
 
Anno 1769 professor factus est ad [[universitas Hierana|Universitatem Hieranam]] atque [[Erfordia]]e habitavit haud procul a [[Pons propolarum (Erfordia)|Ponte propolarum]]. Anno 1772 ducissa [[Anna Amalia]] eum Vimariam vocavit [[Carolus Theodorus de Dalberg|Dalberg]] recommandante, ut infantes eius educaret. Vimariae iam multi praeclarissimi habitaverunt, e.g. Eckhof, Beck, Seiler, [[Iohannes Carolus Augustus Musaeus]], Brandes, von Einsiedel, [[Carolus Ludovicus Knebel]], von Voigt. Iam anno 1773 scripsit opus melodramaticum »Wahl des Herkules« necnon drama lyricum Drama »Alceste« cui multi applaudebant. Litteris Germanis autem maioris momenti fuit editio periodici mensualis »Deutscher Merkurs« quod Wieland usque ad mortem diligentissime disponebat. Epistulae eius propriae de opere »Alceste« querelas litterarum provocarunt, in quibus [[Ioannes Volfgangus Goethius]] quoque sententiam suam dedit scribens saturam »Götter, Helden und Wieland«. Anno 1773 Wieland curavit editionem operis »Geschichte der Abderiten« et anno 1780 opus »Oberon«. Opera posteriora gratia priora adaequare non potuerunt. Lucrum editione operum omnium factum permisit, ut latifundia [[Osmantinum|Osmantini]] sibi compararet. Ibi remotus in tranquillitate otio fruebatur. Postea autem Vimariam repetivit quo tempore amici multi moriebantur (Herder, Schiller, Anna Amalia ducissa, uxor). Ossa eius cum ossibus uxoris et Sophiae Brentano in Osmantino seputla sunt; in cippo inscriptum est hoc: »Lieb und Freundschaft umschlang die verwandten Seelen im Leben, / Und ihr Sterbliches deckt dieser gemeinsame Stein«.