Quantum redactiones paginae "Christophorus Martinus Wieland" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
|||
Linea 10:
Omnes homines cultos de opere »Oberon« cognitionem habere constat. Generatim iste Wieland studebat id, ut Germani paulatim praeiudicia sua mala amitterent et vitam liberaliorem amplecterentur. Aetate duodecim annorum versus Theodiscos Latinosque pangere expertus est antequam duos annos post Klosterbergen apud [[Magdeburgum]] scholam frequentaret. Post biennium [[Erfordia]]e fuit ad parentes rediturus. Anno 1750 [[Tubinga]]e studens factus est in iurisprudentiae arte. Tunc a puella quadam pulcherrima inflammatus est, Sophia de Guttermann cui nomen tempore posteriore autem Sophiae de Laroche. Hic amor nobis epistulas amatorias »Zehn moralischen Briefe« reddidit. Anno 1752 ad Biberach reversus ab [[ioannes Iacobus Bodmer|Ioanne Iacobo Bodmer]] [[Turicum]] invitatus est. Ibi multos homines clarissimos convenit ad personam aut commercio epistulari velut dominos Hirzel, Breitinger, Geßner, Füßli. Bodmerum autem maximi aestimavit et in eius rixis cum [[ioannes Christophorus Gottsched|Gottsched]] attentus fuit. Insuper editionem novam curavit pamphletarum contra Gottsched directarum quibus titulus »Sammlung der zürichschen Streitschriften zur Verbesserung des deutschen Geschmacks wider die Gottsched'sche Schule«; illis et praefationem exaravit.
Et ipse scriptor fuit. Poema epicum »Der geprüfte Abraham
Opus eius magnum autem fuit » Agathon« (1766/67) quo fama Wieland revera crevit. Prolatum est opus »Idris und Zenide« et opus gracilissimum »Musarion
Anno 1772 ducissa [[Anna Amalia]] eum Vimariam vocavit [[Carolus Theodorus de Dalberg|Dalberg]] recommandante, ut infantes eius educaret. Vimariae iam multi praeclarissimi habitaverunt, e.g. Eckhof, Beck, Seiler, [[Iohannes Carolus Augustus Musaeus]], Brandes, von Einsiedel, [[Carolus Ludovicus Knebel]], von Voigt. Iam anno 1773 scripsit opus melodramaticum »Wahl des Herkules« necnon drama lyricum Drama »Alceste« cui multi applaudebant. Litteris Germanis autem maioris momenti fuit editio periodici mensualis »Deutscher Merkurs« quod Wieland usque ad mortem diligentissime disponebat. Epistulae eius propriae de opere »Alceste« querelas litterarum provocarunt, in quibus [[Ioannes Volfgangus Goethius]] quoque sententiam suam dedit scribens saturam »Götter, Helden und Wieland«. Anno 1773 Wieland curavit editionem operis »Geschichte der Abderiten« et anno 1780 opus »Oberon«. Opera posteriora gratia priora adaequare non potuerunt. Lucrum editione operum omnium factum permisit, ut latifundia [[Osmantinum|Osmantini]] sibi compararet. Ibi remotus in tranquillitate otio fruebatur. Postea autem Vimariam repetivit quo tempore amici multi moriebantur (Herder, Schiller, Anna Amalia ducissa, uxor). Ossa eius cum ossibus uxoris et Sophiae Brentano in Osmantino seputla sunt; in cippo inscriptum est hoc: »Lieb und Freundschaft umschlang die verwandten Seelen im Leben, / Und ihr Sterbliches deckt dieser gemeinsame Stein
==Fons==
Linea 24:
* [http://www.wieland-museum.de/ Wieland museum et Archivum in Biberach]
* {{PND|118632477}}
{{DEFAULTSORT:Wieland, Christophorus Martinus}}
|