Quantum redactiones paginae "Ircutia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 51:
==Historia==
[[Imago:Irkutsk_Kreml_1735.jpg|thumb|left|[[Cremlinus]] Ircutensis, anno [[1735]] pictus]]
Ircutia, anno [[1661]] ut [[Ostrog|arx]] condita, anno [[1686]] facta est urbs. Valens sedes mercaturae atque locus exsilii politici (e.g. pro [[Rebellio Decembristarum|Decembristis]]) fuit. Secundum decretum [[Petrus I (imperator Russiae)|Petri I]], anno [[1719]] factum, Ircutia facta est sedes administrativa [[provincia Ircutensis|provinciae Ircutensis]]. Annis ab [[1764]] ad [[1926]] urbs erat metropolis [[gubernium Ircutense|gubernii Ircutensis]]. Ab anno [[1803]] gubernatoris generalis Siberiae, et annis [[1822]]–[[1884]] gubernatoris generalis Siberiae Orientalis [[Imperium Russicum|Imperii Russici]] sedes erat. Tempore [[Bellum Civile Russicum|Belli Civilis Russici]] Ircutia mense Novembri anno [[1919]] facta est sedes ultima administrationis [[Alexander Kolčak|Alexandri Kolčak]], qui in hac urbe captus et traiectus est mense Februario anno sequenti. Ab anno [[1930]] Ircutia metropolis territorii Siberici Orientalis fuit, ab anno [[1937]] autem administrativa regionis Ircutensis sedes est.
 
== Notae ==