Quantum redactiones paginae "Le tre madri" differant

Summarium vacuum
 
{{titulus italicus}}
[[File:Asia Argento et Dario Argento Cannes 1993.jpg|thumb|[[Dispositor cinematographicus|Dispositor]] [[Darius Argento]] et eius filia [[Asia Argento]] anno [[1993]] [[Canoae|Canoarum]] ad [[Festival de Cannes|festivum cinemathographicum]]. Asia Argento apparet in tertia trilogiae pellicula "La terza madre" (Illa tertia mater).]]
'''''Le Tre Madri''''' ('Tres matres') est cuiusdammodi trilogia<ref>[http://www.nytimes.com/2008/06/01/movies/01raff.html Terrence Rafferty: "Beauty, Brutality and Three Tough Mothers" in [[New York Times]], 1 Iunii 2008]</ref> [[pellicula]]rum Italianarum horroris [[supernaturalia|supernaturalis]]. Trilogia constat ex tribus pelliculis quarum tituli sunt ''[[Suspiria]],'' quae pellicula anno [[1977]] edita est, ''[[Inferno (pellicula 1980)|Inferno]]'' ('Infernum') pellicula anno [[1980]] edita, et ''[[La terza madre]]'' ('Tertia mater') pellicula anno [[2007]] edita. Pellicularum [[dispositor cinematographicus]] erat [[Darius Argento]]. Eius frater Claudius Argento erat choragus sive procurator cinematographicus.
 
Omnis pellicula agit de una [[striga]] sive [[mater|matre]]. Initio secundae pelliculae "Inferno" nominatae plus explanatur.<ref>[[youtube]] [https://www.youtube.com/watch?v=g6GMgJTItVI Dario Argento's Inferno 1/10], cf. [[Eugenius Thacker|Eugenii Thacker]] "Tentacles longer than night", Horror of Philosphy vol. 3, Winchester UK, Washington USA, 2015, p. 61 "Argento's Inferno"</ref> Huius pelliculae narratione incipiente femina librum emit apud vicinum veterum librorum mercatorem. Huius libri titulus est [[Anglice]] scriptus et dicit "The three mothers" quod [[Lingua Latina|Latine]] reddatur "De tribus matribus". Auctor scilicet ficticius libri etiam ficticii est quisdam E. Varelli<ref>In "Inferno" autem quaedam femina illum Varelli "Marellium Varelli" vocare videtur. [[youtube]], [https://www.youtube.com/watch?v=WJHBu-sSceU Dario Argento's Inferno 6/10]</ref> qui se ut [[Architectura|architectum]] Italianum [[Londinium|Londinii]] viventem describit. Ipse textus libri est Latine scriptus. Pelliculae narrator anonymus recitat initium textus, quem femina ope [[Lexicon|vocabularii]] "Cassell's Latin dictionary" legit. Tres ut dicuntur matres praesentantur. Prima est "mater suspiriorum" trium matrium "maxima natu" [[Friburgum Brisgoviae|Friburgi]] in Germania vivens, deinde secunda est "[[Lacrimae|lacrimarum]]" [[Roma]]e vivens, e tribus bellissima, et postremo tertia "mater tenebrarum" minima natu et crudelissima [[Novum Eboracum|Novi Eboraci]] vivit. Ille Varelli scribit se architectum aedificationem matrium domuum in tribus [[urbs|urbibus]]<ref>Friburgum fortasse melius [[oppidum]] vocandum est.</ref> curavisse et tardius malignitatem trium "matrium", quae matres etiam sorores et revera [[Striga|strigae]] periculosissimae sunt, recognovisse. Sunt tres, ut iste Varelli explicat, secundum exemplum trium [[musae|musarum]], trium [[gratiae|gratiarum]], trium [[Parcae|parcarum]], trium [[furiae|furiarum]]. Haec strigae malevolae et potissimae omnem terrarum orbem suspiriis, lacrimis, tenebris regnare student.
23 762

recensiones