Quantum redactiones paginae "Ioannes Gottfriedus Herder" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
 
==Vita==
Filius magistri pueritiam potius infelicem habuit: tamen de Herder adulto postea dictum est eum unire vivacitatem Graecam cum dignitate orientali. Anno 1762 medicatorem militarem [[petropolis|Petropolim]] comitari voluit, ut se ipsum medicinae dedicaturus esset. Sed [[regiomontanumregiomontium|RegiomontaniRegiomontii]] ei occasio data est ut theologiae et philosophiae studeret ibique [[Immanuel Kantius]] atque [[Ioannes Georgius Hamann]] eum valde moverunt. Anno 1765 [[homelia]]s habere coepit [[Riga]]e et anno 1769 theologus assistens fuit principis cuiusdam itinerantis. [[Argentoratum|Argentorati]] [[ioannes Volfgangus Goethius|Goethio]] spritaliter multa pretiosa donavit. Anno 1771 praedicator aulicus et consiliarius consistorii Bocensis (Bückeburg in [[Circulus Theorosburgensis|Circulo Theorosburgensi]]) creatus est. In votis erat ut anno 1775 professor [[Gottinga]]e fieret sed Goethi mediatore Vimariam iit ubi inter classicos versaretur. Anno 1788 in [[Italia]]m profectus est et ex anno 1802 consistorio superiori praefuit.
 
Anno 1801 nobilis factus est a principe electorio [[Bavaria|Bavarico]] [[Maximilianus I Iosephus (rex Bavariae)|Maximiliano I Iosepho]].