Quantum redactiones paginae "Adalbertus Stifter" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
'''Adalbertus Stifter''' (natus die [[23 Octobris]] [[1805]] [[Plana de Monte Vitconis|Planae de Monte Vitconis]]<ref>[http://www.ckrumlov.info/docs/en/kpr69.xml Horní Planá/Oberplan]</ref>, in [[Bohemia]]; mortuus die [[28 Ianuarii]] [[1868]] [[Lentia]]e) fuit [[scriptor]], [[pictor]] et [[paedagogus]] [[Austria|Austriacus]]. Inter scriptores maximi momenti aetatis, quae ''[[Biedermeier]]'' dicitur, numeratur.
==Vita==
Stifter [[Vindobona]]e iurisprudentiae studens fuit necnon philosophiae et scientiis naturalibus. Tunc fuit annis inter 1843 et 1846 magister Richardi Metternich, filii hominis politici eminentissimi [[Clemens Vencelus Nepomucus Lotharius Metternicus|Clementis Metternici]]. Anno autem 1850 in [[austria Superior|Austria Superiore]] anno 1850 inspector ludorum creatus est. Inde Lentiae habitare coepit, unde itinera multa fecit ad [[Alpes]], in [[Italia]]m et alio. Anno 1865 rude donatus consiliarii aulici titulum honorarium nactus est. Lentiae anno 1902 monumentum pro eo erectum est, in Bohemia ad cunas anno 1906.
 
Historiunculae eius publicatae sunt sub his titulis: »Studien« (Aquinci 1844–1850) et »Bunte Steine« (Aquinci 1852). Collectio prima praesertim multos lectores movit atque captavit. Nam aversio a quotidianis aerumnis et quietismi salus, rerum pusillarum narratio, naturae observatio valde a litteris aliorum auctoribus sese differebant. Inde lectores pulchritudine tranquilla obcaecati obcaecati negligere videntur scriptoris inertiam in hominibus vivis describendis quia contemplativa ubique supersunt. Idem vitium criticatur in [[mythistoria|fabulis Milesiis]] eius praetitulatis »Der Nachsommer« (Aquinci 1857) necnon »Witiko« (Auquinci 1864–67).