Quantum redactiones paginae "Carolus Spitzweg" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
 
'''Carolus Spitzweg''' (natus die [[5 Februarii]] [[1808]] in [[Unterpfaffenhofen]] - obiit die [[23 Septembris]] [[1885]] in [[Monacum|Monaco]]) fuit praeclarus [[pictor]] [[Germania|Germanicus]] temporis [[Biedermeier]].
==Vita==
Pharmacopola annis inter 1830 et 1832 studens in universitate Monacensi fuit neque ante annum 1835 artes colere coepit. Ibi studia antiquorum pictorum faciens autodidactice se cuncta docuit; praesertim autem artem [[nederlandia|Batavicam]] magni aestimabat.
 
Quoad operum argumenta vitam paganorum (interdum otiosorum) cum sale designabat. Characteres speciales depingere solitus est ut nocturnos vigiles, artifices migrantes, mancos, homines mirabiles, doctos neque plagas romanticas atque phantasticas sprevit.
 
Inter maximi momenti opera numerentur: Der arme Poet, der Gelehrte im Dachstübchen, die Einsiedler, die Serenade aus dem Barbier von Sevilla, der Hypochonder, der Abschied und drei andre (Monaci); Frauenbad in Dieppe, der Herr Pfarrer (Berolini); die Serenade des Schulmeisters (Hanoverae), Kirchgang bei Dachau (Dresdae). In Expositione totius saeculi anni 1906 opera 43 Caroli Spitzweg monstrabantur, in Expositione de arte [[bavaria|Bavarica]] eodem anno autem 71 imagines.
 
Inde ab anno 1844 Spitzweg cooperationes habuit cum periodico »Fliegende Blätter« .
==Fons==
''Meyers Großes Konversations-Lexikon'', vol 18. Lipsiae 1909, p. 771 ([http://www.zeno.org/nid/2000750652X in interreti hic])
 
== Pinacotheca operum ==