Quantum redactiones paginae "Germania" differant

2 245 octeti amoti ,  5 months ago
m
bot: {{Data nationis}} -> {{Capsa civitatis Vicidata}}; mutationes minores
m (bot: {{Data nationis}} -> {{Capsa civitatis Vicidata}}; mutationes minores)
{{L1}}
{{pro pagina discretiva vide|Germania (discretiva)}}
{{Capsa civitatis Vicidata}}
{{Data nationis
|genitivus = Germaniae
|nomen_locale = Deutschland
|imago_vexilli = Flag of Germany.svg
|imago_insignis = Coat of arms of Germany.svg
|sententia = Concordia et ius et libertas ("Einigkeit und Recht und Freiheit", Theodisce)
|imago_tabulae = EU-Germany.svg
|amplitudo_tabulae = 220px
|forma_administrationis = [[Democratia cum concilio legiferorum et concilio foederali]]
|linguae_sollemnes = [[Lingua Theodisca]]¹
|nomen_gent = Germanus
|adiectivum = Germanicus
|hymnus_nationalis = [[Hymnus Germaniae|''Carmen Germanorum'']] ("Das Lied der Deutschen")
|titulus_ducis = [[Praeses Foederalis Germaniae|Praeses Foederalis]]
|nomen_ducis = [[Franciscus Gualterius Steinmeier]]
|titulus_ducis_2 = [[Cancellarius foederalis|Cancellaria Foederalis]]
|nomen_ducis_2 = [[Angela Merkel]]
|caput = [[Berolinum]]
|situs_capitis =
|urbs_maxima = Berolinum
|status_magnitudinis =
|ordo_magnitudinis =
|magnitudo = 357 168
|aquapercentum = 2.416
|numerus_incolarum_anno = 2013
|status_numeri_incolarum = 16
|numerus_incolarum = 80 767 436
|densitas_incolarum = 226 incolae
|PDB_anno = 2013
|PDB_status = .
|PDB = 3 636 000 000 [[Dollarium (CFA)|Dollariorum (CFA)]]
|PDBpercapita = 44 999 Dollariorum (CFA)
|PDBpercapitastatus = .
|nummus = [[Euro]] (€)
|numminota =
|potestatisgenus = Dies constitutionis
|eventacondita =
|diescondita = [[18 Ianuarii]] [[1871]] / [[23 Maii]] [[1949]] / [[3 Octobris]] [[1990]]
|circulustemporalis = MEZ ([[UTC]]+1h)
|tuc_differentia =
|circulustemporalis_HAE =
|tuc_differentia_HAE =
|praefixum = +49
|cctld = de
|postscripta = ¹ Sunt etiam linguae paucorum, quae approbatae sunt: [[Lingua Danica|Danica]], [[Lingua Sorbica|Sorbica]], [[Lingua Frisica|Frisica]] et alia
}}
'''Germania''',<ref>Hofmann, ''Lexicon Universale'' (lemma: 'Germania') [http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/g/books/g_978.html] et: usus recens Sanctae Sedis [http://www.vatican.va/holy_father/paul_vi/speeches/1977/march/documents/hf_p-vi_spe_19770331_vescovi-tedeschi_lt.html].</ref> publice '''Res publica foederata Germaniae'''<ref>http://www.auswaertiges-amt.de/cae/servlet/contentblob/373556/publicationFile/131097/BundesrepublikDeutschland.pdf</ref><ref>{{cite book |editor=Mangold, Max |title=Duden, Aussprachewörterbuch |edition=6a |year=[[1995]] |publisher=Dudenverlag |language=Theodisce |isbn= 978-3-411-20916-3 |pages=271, 53f}}.</ref> ([[Lingua Theodisca|Theodisce]] ''[[:de:Deutschland|Deutschland]]'' et ''Bundesrepublik Deutschland''), est [[foederatio|foederalis]] [[respublica parlamentaria]] in [[Europa Media]] sita, ex sedecim [[Terra foederalis (Germania)|civitatibus foederatis]] constans. [[Caput (urbs)|Caput]] et [[Index urbium Germaniae|maxima urbs]] est [[Berolinum]]. [[Area (geometria)|Aream]] 357&thinsp;023 [[chiliometrum quadratum|chiliometrorum quadratorum]] et [[clima]] plerumque [[zona temperata|temperatum]]<!-- +seasonal--> habet. [[Civitas]], cui sunt 80.3 [[millio]]num incolarum, est frequentissima cum [[Unio Europaea|Unione Europaea]] consociata, maior [[continens|continentis]] [[Europa]]eae potestas [[oeconomia|oeconomica]] et [[civilitas|civilis]], ac dux [[historia|historicus]] in multis provinciis quae in [[ratio]]ne vel usu versantur.
 
Germania tota ad [[Zona temperata|zonam temperatam]] [[Europa Media|Europae mediae]] pertinet. [[Ventus|Ventis]] occidentalibus exposita in regione est, ubi [[clima oceanicum]] [[Europa Occidentalis|Europae occidentalis]] in [[clima continentale]] [[Europa orientalis|Europae orientalis]] transit. Ad [[clima]] Germaniae inter alia [[Floridae flumen]] maximi momenti est, quod [[Temperatura thermodynamica|temperaturam]] medianam pro [[Latitudo geographica|latitudine geographica]] insolenter altam efficit.
 
Temperatura annua media inter annos [[1961]]–[[1990]] erat 8,2 &nbsp;°C, temperaturae mensuales mediae inter −0,5 &nbsp;°C mense Ianuario et 16,9 &nbsp;°C mense Iulio. [[Praecipitatio]] annalis media est 789 millimetrorum. Temperaturam minimam in Germania usquam inventam (−45,8 &nbsp;°C) die [[24 Decembris]] [[2001]] ad lacum Funten mensi sunt; temperaturam supremam (40,2 &nbsp;°C) die [[27 Iulii]] [[1983]] in Gärmersdorf prope [[Amberg]], die [[9 Augusti]] [[2003]] [[Carolsruha]]e et die [[13 Augusti]] [[2003]] Carolsruhae et [[Friburgum Brisgoviae|Friburgi Brisgoviae]].
 
== Administrativa Germaniae divisio ==
== Demographia ==
[[Fasciculus:Lebensphasen_2010.JPG|thumb|Structura incolarum anno [[2010]] secundum aetatem digestorum]]
Die [[31 Octobris]] [[2013]] publice 80 767 463 [[homo|hominum]] Germaniam in area 367 440 chiliometrorum quadratorum incolebant,<ref>[http://www.statistikportal.de/Statistik-Portal/de_jb01_jahrtab1.asp Gebiet und Bevölkerung – Fläche und Bevölkerung.] Statistische Ämter des Bundes und der Länder, Die 4 Novembris 2014.</ref>. Germania inter terras confertissime habitatas numeratur. 18.1 partes incolarum eo anno plus 20 annorum nati sunt, 24.1 partes inter 20 et 40 annos, 30.7 partes inter 40 et 60 annos, 21 partes inter 60 et 80 annos, ultra 80 annos 5.4 partes.<ref>[https://www.destatis.de/DE/ZahlenFakten/GesellschaftStaat/Bevoelkerung/Bevoelkerungsstand/Tabellen_/lrbev01.html Bevölkerung – Bevölkerung nach Altersgruppen.] destatis.de, 2014.</ref> Anno [[2010]] mediana Germanorum aetas erat 43.7 annorum.<ref>[http://www.aerztezeitung.de/politik_gesellschaft/article/819892/alterung-durchschnittsdeutsche-437-jahre.html?sh=25&h=-825835998 Ärzte Zeitung online]. Die 20 Augusti 2012.</ref>
 
Anno [[2013]] 682&thinsp;069 liberorum vivorum nati sunt sive 1.41 liberi e quaque femina vel 8.4 liberi pro 1000 incolis. Eodem tempore 893&thinsp;825 hominum mortui sunt, fere 11.1 mortui pro 1000 incolis. Ex quo sequitur fere 211&thinsp;000 homnum minus natos quam mortuos esse.<ref>Statistisches Bundesamt: [https://www.destatis.de/DE/Publikationen/StatistischeWochenBerichte/WochenBerichte_Bevoelkerung.pdf?__blob=publicationFile Statistische Wochenberichte – Bevölkerung, Soziales und Arbeit – Monatszahlen] (PDF; 255 kB), status: die 14 Novembris 2014.</ref> Tamen in Germania anno [[2013]] fere 244 000 hominum plus quam anno priore vivebant. Id intellegi potest ex magno numero peregrinorum (+428.607), qui in Germaniam immigrant.
== Linguae ==
[[Fasciculus:Knowledge of German EU map.svg|thumb|Cognitio [[lingua Theodisca|linguae Theodiscae]] in terris [[Europa]]eis. Theodisca est is [[sermo patrius]] [[Unio Europaea|Unionis Europaea]], cui sunt plurimi locutores et una ex tribus [[Lingua agendi|linguis agendi]].]]
[[Lingua]] in Germania maxime usitata est [[Lingua Theodisca|Theodisca]] ([[Lingua Theodisca alta]]), [[lingua Saxonica]] sequente, de cuius locutorum numero disputatur (a 5.5 usque ad fere 11 [[millio]]nes,<ref>[http://web.archive.org/web/20110719110206/http://www.staff.uni-oldenburg.de/gabriele.diekmann-droege/9361.html Gabriele Diekmann-Dröge, Proseminar 2003: Sprachenpolitik: Das Beispiel Niederdeutsch, Universität Oldenburg, Institut für Germanistik] (commentatione die 10 Decembris 2014 inspecta).</ref> quorum fere 4 milliones lingua bene loquuntur).
 
Lingua Theodisca forma [[Lingua Theodisca normata|linguae normatae]] in publico et in plurimis [[Media communicationis socialis|mediis communicationis socialis]] adhibetur. Quae multis in [[regio]]nibus etiam sermo cottidianus est, saepe autem proprietatibus regionalibus tincta, ut quasi furtim et limite carente ad [[dialectos]] Theodiscas transeatur. Una cum [[lingua Francica|Francia]] et [[lingua Anglica|Anglica]] Theodisca ad linguas in [[Unio Europaea|Unione Europaea]] maxime usitatas pertinet.
 
Praeter linguam Theodiscam aliis in regionibus etiam aliae linguae publicae aut agnitae sunt. [[Lingua Danica|Danica]] (in [[Slesvicum-Holsatia|Slesvico-Holsatia]]) et [[Lingua Frisica|Frisica]] (in Slesvico-Holsatia et [[Saxonia Inferior|Saxonia Inferiore]]e), [[Lingua Sorabica|Sorabica]] (in [[Saxonia]] et [[Brandenburgum|Brandenburgo]]), [[Lingua Zingarica|Zingarica]], [[Lingua Saxonica|Saxonica]] (in Slesvico-Holsatia, [[Hamburgum|Hamburgi]], in Saxonia Inferiore, [[Brema]]e, in [[Megapolis-Pomerania Citerior|Megapoli-Pomerania Citeriore]], in [[Rhenania Septentrionalis-Vestfalia|Rhenania Septentrionali-Vestfalia]], Brandenburgo et [[Saxonia-Anhaltium|Saxonia-Anhaltio]]).
 
Usus dialectorum a quibusdam vitio datur, ab aliis patrimonium, quo vita delectatur, habetur. In Germania septentrionali homines docti rarius dialectis aut lingua Saxonica utuntur, cum in regionibus meridianis in ipsis academiis dialectus auditur. Quod lingua normata e varietatibus linguae Theodiscae altae progressa est et varietates linguae Saxonicae demovit, homines in Germania septentrionali potius lingua Theodisca normata loquuntur quam ii, qui in regionibus meridianis habitant.
[[Fasciculus:Treaty_of_Verdun.svg|thumb|Divisio [[Regnum Francorum|regni Francorum]] [[Foedus Virodunense|Foedere Virodunensi]] constituta.]]
[[Fasciculus:Deutsches Reich (1871-1918)-de.svg|thumb|[[Imperium Germanicum (1871-1918)]]]]
[[Historia]] Germaniae propriae [[saeculum 10|decimo saeculo]] cum ortu regni Germanici ex [[Regnum Francorum|regno Francico]] coepisse communis opinio est, quo tempore plurimi incolae regni aut [[Germani]] aut [[Celtae]] (Galli) fuerunt, ab [[occidens|occidente]] autem etiam partes iam diu ad Romanum imperium pertinentes, quorumque incolae Romana vita adhaererentium hereditate accepit, ab [[oriens|oriente]] verum multae gentes [[Slavi|Slavici]]ci, praecipue [[Venedi]], regno nuper orto subiecti erant. Quod reges Germanici (imprimis stirps [[Ottones|Ottonum]]) auctoritate [[Papa|Papae]]e Romanae felicissime nitebantur, eis mox auctoritas nominis imperii tributa est. Etiam stirpes [[Salii|Saliorum]] et [[Stirps Waiblingensium|Waiblingensium]] ecclesiam imperialem propagaverunt. Exiente Waiblingensium stirpe potestas regnum graviter adfecta est hactenus, ut imperium seditionibus principum imperialium laborabatur. Demum dicta per [[Bulla Aurea|Bullam Auream]] imperatoris [[Carolus IV (imperator)|Caroli IV]] modus regum creandorum constitutus est. Praeterea nunc etiam urbes totius Germaniae florere coeperunt.
 
Incipiente [[Novum Aevum|novo aevo]] imperium mutationibus mitissime tantum adfectum est, sed potius singulae partes eius innovationibus comprehensae sunt. Praecipue [[reformatio]]ne, [[contrareformatio]]ne atque [[Bellum tricennale|Bello tricennali]] graviter labefactum est, quibus hominibus magna ambigutas de constitutione vetere fidei ac imperii administrandi atque de potestatibus translaticiis infusum est. Praeter [[Domus Habsburgensis|Habsburgenses]], quae ex [[Saeculum 15|saeculo 15]] quasi perpetue imperium moderabantur etiam stirps [[Hohenzollern]] praesidens [[Prussia|Prussiae]]e regno quatenus conviruit, ut mox pro altero regno Germanico valentem existimatur.
 
Exarsis [[Bella Coitionum|bellis coitionum]] [[Sacrum Imperium Romanum]] finem habuit. Cum [[Napoleo]] imperator Francicus totius ferme Europae potitus esset, Germania per [[bella liberationis]] iterum servitute liberata est, instituta est [[Confoederatio Germanica]], cunctas continens terras Sacri Imperii finiti, praestantibus regum [[Austria]]e atque [[Prussia|Prussiae]]e. Quamquam motus [[Res novae mensis Martii|rerum novarum mensis Martii]] cupiendarum, quo integritatem Germaniae restitui conatum est, sedatus est, copiae regni Prussici hunc paulo post devincendo Franciam atque Austriam ad prosperum exitum duxerunt. Conditum est [[Imperium Germanicum (1871-1918)|Imperium Germanicum]].
 
Cum imperatori [[Gulielmus II (Imperator Germaniae)|Gulielmo II]] aetate [[Imperialismus|imperialismi]] totius orbis se potiri obversaretur, motui gerendi belli quantum contribuit, ut paulo post anno [[1914]] [[primum bellum mundanum]] coortum est. Imperio cum per [[Seditio Novembris|seditionem novembris]] anni 1918 submersum esset exclamata est [[Res Publica Vimariana|res publica]] Vimariana dicta secundum locum, ubi confecta sit nova constitutio democratica. Paucis solum annis autem exsistere illae contigit, dum iam anno [[1933]] in [[Nazismus|dictaturam Nazisticam]] delapsa est.
 
[[Natio]]nes quae tyrannidem Nazisticam impugnaverint oppresso [[Wehrmacht|exercitu Germanico]] partitionem Germaniae atque urbis [[Berolinum|Berolini]] quattuor in partes decreverunt: pars orientalis sub dicione [[Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum|Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum]] cecidit, partes autem occidentales in potestatem [[Civitates Foederatae Americae|Civitatum Foederatarum Americae]], [[Britanniarum Regnum|Britanniarum Regni]], ac [[Francia|Franciae]]e redactae sunt, ex quibus anno [[1949]] [[Res publica foederata Germaniae (1949–1990)|Res publica foederata Germaniae]] constituta est. Pars orientalis paulo post [[Res publica democratica Germanica]] fore instructa est. Cum anno [[1961]] [[Murus Berolinensis]] aedificaretur, divisio terrarum Germanicarum affirmata est.
 
[[Seditio placida|Seditione ''placida'']] (Germanice commune ut ''Wende (cardo rerum)'' notum) in parte orientali facta dictatura [[Factio Socialistica Unita Germaniae|Factionis Socialisticae Unitae Germaniae]] eversa est, atque constitutum est mense Martio 1990 prima libera comitia in parte subsolana fieri, qua de causa mox actum est, ut [[Reunificatio Germaniae|Germania]] omnis restitueretur. Quod victores praeteriti belli civitatis redintegrationi assentiri parati esse se praebuerunt, valde in promisso pependit, Germaniam coniunctionem Europae civitatem peturam esse. Germani autem instituendo monetam paneuropaeicam nomine [[euro]] atque admittendo civitates Europae orientalis in [[Unio Europaea|unionem Europaeam]] fidem servavisse videntur.
[[Fasciculus:Kaulbach Germania 1914.jpeg|thumbnailthumb|Germania a [[Fridericus Augustus de Kaulbach|Friderico Augusto de Kaulbach]] anno [[1914]] primordio [[bellum Orbis Terrarum I|belli mundani primi]] picta.]]
 
Germania Foederata ab initio [[Unio Europaea|unionis Europaeae]] fuit una cum [[quinque]] aliis civitatibus: [[Belgia]], [[Francia]], [[Italia]], [[Luxemburgum|Luxemburgo]], [[Nederlandia]].
=== Societates ===
[[Fasciculus:Siemens Palais.JPG|thumb|[[Siemens AG]] [[Monacum|Monaci]] situm]]
[[Fasciculus:2011-07-18-wolfsburg-by-RalfR-03.jpg|thumb|[[Volkswagen|Volkswagenwerk]]werk in [[Wolfsburg]] urbe<br /><br />[[Volkswagen|Volkswagen AG]] quoad venditionem est maxima Germaniae societas.]]
Sequens index decem maximas Germaniae societates affert:
{| class="wikitable sortable zebra" style="text-align:right;"
Plurimi cives Germaniae cuiusdam communitatis [[religio Christiana|religiosae Christianae]] sunt. Circa 31.5 centesimae partes populi in primis in Germania occidentali et meridionali [[Ecclesia Catholica|Ecclesiae Romanae Catholicae]] sunt, 31.1 centesimae partes sunt [[protestantes|evangelicae]] ecclesiae (id est Lutheranae, reformatae, et unitae ecclesiae). Hi in primis in Germania septentrionali et orientali habitant. Post [[bellum tricennale]] enim in [[pax Westphalica|pace Westphalica]] constitutum est omnes confessionem accipere debere ducis illius terrae, qua habitarent. Id sententia celebra dictu est: "Cuius regio eius religio." Quamobrem etiam hodie in aliis terris aliae religiones sunt.
 
Circa 1.14 centesimae [[Ecclesiae Orientales|orientalium ecclesiarum]] sunt, neoapostolicae 0.46 centesimae et pauci ad ecclesias liberas, ut dicuntur, pertinent. Eorum omnium pars solum ecclesiam [[Dies Domini|die dominica]] frequentat. Fere 3.8 [[decies centena milia]] hominum anno [[2004]] diebus dominicis ecclesias catholicas visitabant, decies centena milia fidelium evangelicas.
 
Fere 31 centesimae populi nullius communitatis religiosae compartes sunt, 70 centesimae in Germania orientali, ubi olim [[Res publica Democratica Germanica]] fuit. Ibi regnantes [[atheismus|atheismum]] propagaverant. In occidentali parte Germaniae autem 80 centesimae populi cuiusdam communitatis religiosae sunt (plus in regionibus agrestibus quam in urbibus, e.g. [[Hamburgum|Hamburgi]] minus quam 50%<ref>Fowid: [https://fowid.de/meldung/deutschland-5-saekularisierte-staedte Urbes saecularizatae].</ref>).
 
Communia religiosa [[Religio Islamica|Islamica]] habent 732&nbsp;000 fidelium, qui etiam civitate Germanica utuntur.
 
Circa 106&thinsp;000 hominum communitatis [[Religio Iudaica|Iudaicae]] sunt. Usque a [[decennium 200|decennio decimo saeculi vigentesimi]] multi Iudaei ex [[Europa]] orientali immigrabant. Antea multi Iudaei [[Adolfus Hitler|Adolfo Hitler]] regnante necati erant.
 
Fideles communitatium Christianarum et Iudaicarum [[vectigal ecclesiasticum]] solvere debent, quod ecclesia vel communitas Iudaica accipit. Haec res administratur a rei publicae magistrato e contrario morum in aliis civitatibus.
 
[[Educatio]] religiosa tum voluntaria cum ordinalis disciplina scholarum est, [[terra Foederalis Germaniae|civitatibus foederatis]] [[Brema]], [[Berolinum|Berolino]], [[Brandenburgum|Brandenburgo]] exceptis.
 
{{NexInt}}
* [[Litterae Theodiscae]]
{{De Germania}}
 
== Notae ==
<references />
<div class="references-small"><references/></div>
 
== Bibliographia ==
{{Myrias|Geographia}}
 
[[Categoria:Germania|! ]]
[[Categoria:Civitates sociae Unionis Europaeae]]
[[Categoria:Civitates sui iuris]]
[[Categoria:Condita 1990]]
[[Categoria:Europa Occidentalis]]
[[Categoria:Germania|!]]
[[Categoria:Respublicae Foederales]]
201 868

recensiones