Quantum redactiones paginae "Disputatio:Circumdarium" differant

Summarium vacuum
::"Arrondissement", idem mihi videtur esse quam id quod Theotisci "Kreise" vocitant, latinè CIRCULUS (arrondissement = rond = cercle = circulus). Carolus Magnus divisit imperium in "circulos" quod moderni in "Kreise" et "arrondissement" transtulere. "Circumdarium" minime mihi latinum esse videtur sonat ut "circumdatum".--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 23:14, 13 Ianuarii 2020 (UTC)
:::"Kreis" generaliter Francice non verbo "arrondissment" vertitur sed "cercle" (etiam si territorium administrativum), "arrondissement" iterum Theodisce "Bezirk". "Circumdarium" Latine [https://www.google.com/search?tbm=bks&q=circumdarium invenitur], si bene comprehendo cum significationibus "vicinitas" vel "territorium dicionis", sed quia verbum Italianum "[[:it:circondario|circondario]]" etiam interpretatio verbi Francogallici "arrondissment" est, mihi videtur etiam "circumdarium" eo sensu adhibere posse. Utique quia fons verbi "arrotundimentum" Vicipaediae non obnoxius non monstratus est et quia fingere nobis non licet nos aliud verbum invenire debere censeo. (Sed si aliquis fontem idoneum verbi "arrotundimentum" invenit, mihi certe placebit.) [[Usor:Sigur|Sigur]] ([[Disputatio Usoris:Sigur|disputatio]]) 23:51, 13 Ianuarii 2020 (UTC)
::Etenim, optime invenisti, iam verbum "circumdarium" (sensu "ambitûs") erat in usu administrativo ecclesistico quasi eâdem significatione quam "département", eius usu igitur non displicet. Restat ut inveniantur loci, mihi adhuc ignoti, in quibus verbum "arrotundimentum" inveniatur.--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 08:09, 14 Ianuarii 2020 (UTC)
657

recensiones