Quantum redactiones paginae "Thomas Pusch" differant

Summarium vacuum
[[file:Thomas Pusch diskutas en la IJF 1992 en La Salle.jpg|thumb|Pusch nugans anno 1992 cum sodalibus [[sala (Vallis Augustana)|Salae]] nugans]]
'''Thomas Pusch''' (natus die [[4 Augusti]] [[1965]] [[recklinghusium|Recklinghusii]]) medicus [[Germanus]] est qui annis inter 1978 et 1996 motioni [[lingua Esperantica|Zamenhofianae]] in Germania valde studebat et iuventutem Esperanticam Germanicam (GEJ) annis inter 1991 et 1992 regebat.
== Actiones apud TEJO et GEJ ==
 
Ei valde in animo erat, ut motio Esperantica in patria sua effloresceret. Seminaria internationalia pro GEJ instigavit et grapheum iuvenibus [[Bonna]]e aperiendum esse censuit. Hinc esperantistis ubique in Germania dispersis auxilium multum datum est. Communismo in [[Res publica democratica Germanica|Germania orientali]] victo Pusch Berolinum petivit ad esperantistas burgenses corroborandos. Pusch studuit id, ut iuvenibus esperantistis diaetae in pristino centro iuventutis communisticae (FDJ) traderentur. Cum multis colloquia habuit et technicam modernam necnon supellectiles necessarios diligenter machinans prospiciebat. Pusch expedivit, ut monetae publicae sat abundanter inter novas sodalitates Esperanticas distribuerentur.
[[file:Thomas Pusch diskutas en la IJF 1992 en La Salle.jpg|thumb|Pusch anno 1992 cum sodalibus [[sala (Vallis Augustana)|Salae]] nugans]]
 
==De grapheis Bonnae et Berolini erectis ==
Thomae Pusch persuasum erat, ut iuventus Esperantica graphea duo et in Germania occidentali et in Germania orientali erigere deberet. Sed mox grapheum Bonnae clausum est et labor auxilii monetarii petendi ingratus vix iam impleretur. Anno 1995 Pusch inertia in grapheis irrepta laborem in motione Esperantica nationali deposuit. Antea operam navabat, ut Bonnae centrum iuvenum Europaeum crearetur.
11 174

recensiones