Quantum redactiones paginae "Thomas Pusch" differant

Summarium vacuum
 
==De grapheis Bonnae et Berolini erectis ==
Thomae Pusch persuasum erat, ut iuventus Esperantica graphea duo et in Germania occidentali et in Germania orientali erigere deberet. Sed mox grapheum Bonnae clausum est et labor auxilii monetarii petendi ingratus vix iam impleretur. Anno 1995 Pusch inertia in grapheis irrepta laborem in motione Esperantica nationali deposuit. Antea operam navabat, ut Bonnae centrum iuvenum Europaeum crearetur.
==De unionibus, de communicatione sociali, de libris scriptis==
Pusch annis inter 1993 et 1994 apud Foederalem iuvenum unionem ''Bundesjugendring'' operam dabat, ubi quasi Esperanticorum advocatus fuit. Iste homo assiduus ex anno 1987 in diversis canalibus televisificis radiophonicisve spectatores auditoresve de Esperanticis rebus certiores fecit. Una cum Nicolao Dahmann versionem Esperanticam in serie didactica ''Kauderwelsch'' exaravit. Anno 2009 editio aucta [[lingua Francica]] apud domum editoriam ''Assimil'' apparuit.
 
==Diversa==
*Aliquando cum [[Associatio omnium gentium non nationalis|Associatione omnium gentium non nationali]] cooperationes fecit.
*Thomas Pusch hodie adulescentium infantiumque psychotherapeutae munere fungitur [[darmstadium|Darmstadii]]<ref>[https://www.sanego.de/Arzt/Hessen/3011-Darmstadt/Kinder-+u.+Jugendpsychiatrie/322000-Thomas-Pusch/ Pagina tabernae medicinalis]</ref>.
*In matrimonium duxerat Esperantici fautricumfautricem e [[Lithuania]], quacum duos infantes (natos annis 1998 et 2004) habet. Sermo quotidianus domi omnibus est [[lingua Lithuanica]]. Ei est frater et soror, qui fratrem imitantes ambo esperantistae facti sunt.
*Anno 2006 in [[Vicipaedia]] Esperantica scribere coepit, cumquoniam operamab opera in officiali motione Esperantica interim abhorreatabhorret.
*Publice ut idiota atque medicus methodum paedagogicam [[rudolphus Steiner|Rudolphi Steiner]] defendit atque subtenet.
* Praeter Theodiscam et Esperanticam callet Pusch linguas Francogallicam, Lithuanicam, Anglicam et Hispanicam.
 
==Opera selecta ==
11 823

recensiones