Quantum redactiones paginae "Associatio iuventutis Esperanticae internationalis" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
 
== Historia==
Unio haec fundata est anno 1938 sub nomine "Tutmonda Junular-Organizo" nomen hodiernum anno 1952 nactura. Anno 1956 idealiter facta est pars officialis [[Universalis Societas Esperantica|Universalis Societatis Esperanticae]], anno 1971 monetaliter quoque. Annis 1990 valde activus pro iuventute Esperantica in Germania fuit [[Thomas Pusch]].
 
== Munera ==
A TEJO moderandus est quotannis congressus iuventutis internationalis, qui locos celebrationis mutet. Durat septimanam unam concentibus praelectionibus excursionibus ornatus. Neque ibi eruditio adulescentium neglegitur. Plura centena iuvenum conveniunt e multis orbis terrarum statibus orientium. Ita offertur [[communicatio interculturalis|directo comprehensio reciproca inter gentes]] lingua Esperantica iuvante. Idioma hoc et cultus civiles diversissimos iugiter communiterque fruendos facit. Discitur a participibus [[iura humana|hominum iura]] et linguas [[minoritas|parvas]], quae dicuntur, servari debere.