Quantum redactiones paginae "Thomas Pusch" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
'''Thomas Pusch''' (natus die [[4 Augusti]] [[1965]] [[recklinghusium|Recklinghusii]]) medicus [[Germanus]] est qui annis inter 1978 et 1996 motioni [[lingua Esperantica|Zamenhofianae]] in Germania valde studebat et iuventutem Esperanticam Germanicam (GEJ) annis inter 1991 et 1992 regebat.
== Actiones apud TEJO et GEJ ==
Linguam Esperanticam edidicit anno 1978; in ludis oppidi [[Damme]] ([[Circulus Vechta|Circuli Vechta]]), in muneribus civilibus, in studiis [[Bonna]]e [[berolinum|Berolini]]que in Esperanticis semper activus erat. Apud [[Associatio iuventutis Esperanticae internationalis|Associationem iuventutis Esperanticae internationalem (TEJO)]] in commissione sidebat ex anno 1984, periodicum iuvenum esperantistarum Europaeorum ''Koncize'' annis inter 1986 et 1989 moderabatur. Annis autem inter 1991 et 1995 vel primus inter iuvenes fuit. Eius fuit ut informationes quocumque in abundantia spargerentur et [[Pasporta Servo|Servitium syngraphi viatorii (Pasporta Servo)]] bene perficeretur. Iuvenili periodico ''Kontakto'' sub pseudonymo multas tractationes imprimendas dedit, periodicum ''TEJO Tutmonde'' cum aliis disponebat. Denique linguis XL edidit folia informatoria praetitulata ''Esperanto? Kio estas tio?'' et folia initiatoria ''Tiom facilas Esperanto'' linguis XII. Seminaria varia iuvenum moderabatur, cui labori auxilium monetarium a [[consilium Europae|Consilio Europae]] datum est. Insuper condidit cum aliis turbam [[birota|birotariorum]] Esperantice loquentium (BEMI) anno 1979. Annis 1980 numeros duos periodici cuiusdam, quod birotae amicis legendum erat, curavit (BEMI-revuo). Mense Iulio 1980 Manifestum [[Raumi]], quod dicitur, subscripsit.
 
Ei valde in animo erat, ut motio Esperantica in patria sua effloresceret. Seminaria internationalia pro GEJ instigavit et grapheum iuvenibus [[Bonna]]e aperiendum esse censuit. Hinc esperantistis ubique in Germania dispersis auxilium multum datum est. Communismo in [[germania Orientalis|Germania orientali]] victo Pusch Berolinum petivit ad esperantistas burgenses corroborandos. Pusch studuit id, ut iuvenibus esperantistis diaetae in pristino centro iuventutis communisticae (FDJ) traderentur. Cum multis colloquia habuit et technicam modernam necnon supellectiles necessarios diligenter machinans prospiciebat. Pusch expedivit, ut monetae publicae sat abundanter inter novas sodalitates Esperanticas distribuerentur.