Quantum redactiones paginae "Thomas Pusch" differant

Summarium vacuum
[[file:Thomas Pusch.jpg|thumb|Thomas Pusch, medicus atque esperantista inclutus, anno 1994]]
'''Thomas Pusch''' (natus die [[4 Augusti]] [[1965]] [[Recklinghausenrecklinghusium|Recklinghusii]]) medicus [[Germanus]] est qui annis inter 1978 et 1996 motioni [[lingua Esperantica|Zamenhofianae]] in Germania valde studebat et iuventutem Esperanticam Germanicam (GEJ) annis inter 1991 et 1992 regebat.
== Actiones apud TEJO et GEJ ==
Linguam Esperanticam edidicit anno 1978; in ludis oppidi [[Damme]], in muneribus civilibus, in studiis [[Bonna]]e [[berolinum|Berolini]]que in Esperanticis semper activus erat. Apud [[Associatio iuventutis Esperanticae internationalis|Associationem iuventutis Esperanticae internationalem (TEJO)]] in commissione sidebat ex anno 1984, periodicum iuvenum esperantistarum Europaeorum ''Koncize'' annis inter 1986 et 1989 moderabatur. Annis autem inter 1991 et 1995 vel primus inter iuvenes fuit. Eius fuit ut informationes quocumque in abundantia spargerentur et [[Pasporta Servo|Servitium syngraphi viatorii (Pasporta Servo)]] bene perficeretur. Iuvenili periodico ''Kontakto'' sub pseudonymo multas tractationes imprimendas dedit, periodicum ''TEJO Tutmonde'' cum aliis disponebat. Denique linguis XL edidit folia informatoria praetitulata ''Esperanto? Kio estas tio?'' et folia initiatoria ''Tiom facilas Esperanto'' linguis XII. Seminaria varia iuvenum moderabatur, cui labori auxilium monetarium a [[consilium Europae|Consilio Europae]] datum est. Insuper condidit cum aliis turbam [[birota|birotariorum]] Esperantice loquentium (BEMI) anno 1979. Annis 1980 numeros duos periodici cuiusdam, quod birotae amicis legendum erat, curavit (BEMI-revuo). Mense Iulio 1980 Manifestum [[Raumi]], quod dicitur, subscripsit.
11 844

recensiones