Quantum redactiones paginae "Thomas Pusch" differant

(Paginam instituit, scribens 'thumb|Thomas Pusch, medicus atque esperantista inclutus, anno 1994 '''Thomas Pusch''' (natus die 4 Augusti 1965 Recklinghausen)...')
 
'''Thomas Pusch''' (natus die [[4 Augusti]] [[1965]] [[Recklinghausen]]) medicus [[Germanus]] est qui annis inter 1978 et 1996 motioni [[lingua Esperantica|Zamenhofianae]] in Germania valde studebat et iuventutem Esperanticam Germanicam (GEJ) annis inter 1991 et 1992 regebat.
== Actiones apud TEJO et GEJ ==
Linguam Esperanticam edidicit anno 1978; in ludis oppidi [[Damme]], in muneribus civilibus, in studiis [[Bonna]]e [[berolinum|Berolini]]que in Esperanticis semper activus erat. Apud [[Associatio iuventutis Esperanticae internationalis|Associationem iuventutis Esperanticae internationalem (TEJO)]] in commissione sidebat ex anno 1984, periodicum iuvenum esperantistarum Europaeorum ''Koncize'' annis inter 1986 et 1989 moderabatur. Annis autem inter 1991 et 1995 vel primus inter iuvenes fuit. Eius fuit ut informationes quocumque in abundantia spargerentur et [[Pasporta Servo|Servitium syngraphi viatorii (Pasporta Servo)]] bene perficeretur. Iuvenili periodico ''Kontakto'' sub pseudonymo multas tractationes imprimendas dedit, periodicum ''TEJO Tutmonde'' cum aliis disponebat. Denique linguis XL edidit folia informatoria praetitulata ''Esperanto? Kio estas tio?'' et folia initiatoria ''Tiom facilas Esperanto'' linguis XII. Seminaria varia iuvenum moderabatur, cui labori auxilium monetarium a [[consilium Europae|Consilio Europae]] datum est. Insuper condidit cum aliis turbam [[birota|birotariorum]] Esperantice loquentium (BEMI) anno 1979. Annis 1980 numeros duos periodici cuiusdam, quod birotae amicis legendum erat, curavit (BEMI-revuo). Mense Iulio 1980 Manifestum [[Raumi]], quod dicitur, subscripsit.
 
Ei valde in animo erat, ut motio Esperantica in patria sua effloresceret. Seminaria internationalia pro GEJ instigavit et grapheum iuvenibus [[Bonna]]e aperiendum esse censuit. Hinc esperantistis ubique in Germania dispersis auxilium multum datum est. Communismo in [[germania Orientalis|Germania orientali]] victo Pusch Berolinum petivit ad esperantistas burgenses corroborandos. Pusch studuit id, ut iuvenibus esperantistis diaetae in pristino centro iuventutis communisticae (FDJ) traderentur. Cum multis colloquia habuit et technicam modernam necnon supellectiles necessarios diligenter machinans prospiciebat. Pusch expedivit, ut monetae publicae sat abundanter inter novas sodalitates Esperanticas distribuerentur.
[[file:Thomas Pusch diskutas en la IJF 1992 en La Salle.jpg|thumb|Pusch anno 1992 in Italia nugans]]
 
==De grapheis Bonnae et Berolini erectis ==
Thomae Pusch persuasum erat, ut iuventus Esperantica graphea duo et in Germania occidentali et in Germania orientali erigere deberet. Sed mox grapheum Bonnae clausum est et labor auxilii monetarii petendi ingratus vix impleretur. Anno 1995 Pusch inertia in grapheis irrepta laborem in motione Esperantica nationali deposuit. Antea operam navabat, ut Bonnae centrum iuvenum Europaeum crearetur.
11 140

recensiones