Quantum redactiones paginae "Athanasius Kircherus" differant

Natus est Athanasius Kircher [[pater|patre]] Iohanne, [[theologia]]e doctore, qui [[satrapa]]e munere in [[Dioecesis Fuldensis|dioecesi Fuldensi]] functus erat.
 
Ab anno [[1614]] ad annum [[1618]] collegium Iesuitarum frequentavit, ubi studiis honestarum artium operam dedit. Factus est interea tiro sacrorum in eadem familia religiosa. Anno circiter 1618 [[Paderbronna]]m, ad collegium Iesuiticum, migravit, ut ibidem disciplinas coleret. Ibi singulari laude ad studium [[philosophia]]e, theologiae, naturalium quaestionum, mathematices animum appulit. Cum eo tempore [[bellum|bella]] religionis causa in multis Germaniae partibus gererentur, timore coactus, ne [[Protestantes|Protestantium]] copiae Paderbronnam caperent, anno [[1622]] [[Colonia Agrippina|Coloniam AgripinamAgrippinam]] fugit.
 
Anno transacto, Kirchero commissum est munus Graecae linguae tradendae in seminario Iesuitarum. Instruebat et [[hagiopolis in Eichsfeldia|Hagiopoli Eichsfeldiae]]. Qui cum repertis nonnullis in re physica et machinamentis quibusdam, quae excogitaverat, magnam celebritatem adeptus esset, a principe Moguntiae arcessitus est, ut in eius aula studiis operam daret. Ibi autem sacerdotium inivit et anno [[1628]] doctoratum theologicum nactus est.
13 908

recensiones