Quantum redactiones paginae "Athanasius Kircherus" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
Anno transacto, Kirchero commissum est munus Graecae linguae tradendae in seminario Iesuitarum. Instruebat et [[hagiopolis in Eichsfeldia|Hagiopoli Eichsfeldiae]]. Qui cum repertis nonnullis in re physica et machinamentis quibusdam, quae excogitaverat, magnam celebritatem adeptus esset, a principe Moguntiae arcessitus est, ut in eius aula studiis operam daret. Ibi autem sacerdotium inivit et anno [[1628]] doctoratum theologicum nactus est.
 
Decennio post, arcessitus est a Summo Pontifice, ut in [[Collegium Romanum|Collegio Romano]] linguas orientales, [[physica]]m, [[mathematica]]s disciplinas traderet. Quo tempore instituit in ipsa sede Collegii Romani Museum Kircherianum, in quo plurimas res miras et cognitu dignas sive a se repertas, sive dono ab aliis acceptas exhibuit, quae omnia propter insolentiam totius orbis eruditos in admirationem rapuerunt. Discipulus eius fuit e.g. geographus maximus [[Tirolis (regio historica)|Tirolensis]] [[Martinus Martini]].
 
==Opera==