Quantum redactiones paginae "Correctio politica" differant

Content deleted Content added
de civilizatione occidentali et multiculturalismo
de censura sui
 
Linea 16:
Fautores correctionis politicae credunt praelationem sexualem, [[phyle]]n, [[ethnos]], [[religio]]nem [[constructionismus socialis|communiter constructa]] esse. Qua opinione, si vera esset, omnes sumerentur contradictiones adversariorum, nihilque obstaret, quin novi mores pro inveteratis supponerentur. Sed perdifficile est in civitate [[democratia|democratica]] novos loquendi mores ingerere.<ref>Andrews 1996: 399.</ref> Praeterea, [[nominalismus|nominalismum]] extremum redolere videtur, qui rem aliquam credat nomine mutato dispelli; ut enim dicit [[Quintilianus]]: "nec mutatur vocabulis vis rerum."<ref>Quint. ''[[Institutio oratoria|Inst.]]'' 9.1.7.</ref> Sunt enim qui, ne improbi videantur, [[opportunismus|loco opportuno]] pro vocabulo odioso velut [[tabu]]<ref>Andrews 1996: 394-397.</ref> vitantes dictione ad correctionem politicam adcommodato utantur. Quin etiam sunt qui correctionem politicam simulantes derisorias exaggerantesque dictiones confinxerint, si quis verbi gratia [[Anglice]] pro ''short'' ('humili corpore') dicat ''vertically challenged'' (fere 'perpendiculariter incommodatus'), aut [[Suecice]] dicat ''fritidsorienterad person'' ('homo in otium coniectus') pro ''lat'' ('ignavus').
 
At [[censura sui|autocensura]] peiores sunt publicae censurae rationes, quae ad [[damnatio memoriae|damnationem memoriae]] spectant. Apud librorum editores [[Suecia|Suecicos]] exeuntibus [[anni 2000|annis 2000]] controversia acerba orta est de nomine odioso ''neger'' ('nigrita'), utrum conservandum an in aliud vocabulum mutandum sit in novis editionibus quorundam librorum puerilium. Fautores correctionis politicae etiam dictiones [[Biblia|Bibliorum sacrorum]] saepe mutatas esse contenderunt. Adversarii autem dixerunt interpolatores [[litterae elegantiores|litterarum elegantiorum]] — quanticumque enim progressus intellectuales facti sint post librum de quo agitur conscriptum — eisdem rebus ac Ministerium veritatis in libro ''[[1984 (liber)|1984]]'' illo Orwelliano operam dare.<ref>Svensson 2011.</ref>
 
== Notae ==