Quantum redactiones paginae "Lavinia" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
 
== De persona Laviniae ==
Lavinia quidem ne [[vocabulum]] quidem in ''[[Aeneis|Aeneide]]'' facit. Partes quas agit minoris ponderis esse videntur, re vera autem ea quae fecit aut facere pepercit magnam vim habuerunt ad [[imperium Romanum]] formandamformandum, nec non ad constituendam [[civilizatio|vitam]] [[Europa]]eam. Lavinia ipsa praesentia sua [[tempus futurum|res futuras]] ostendit, nam aliquando, dum iuxta patrem ad altaria astat, crines longi ingnem conceperunt. Quod populo magnum bellum portendere credebatur.<ref>''Aen.'' 7.71-80. Cf. Cantó Llorca 2016.</ref> Persona Lavinie per se virginem Romanam ostendit, quae se cognovit ideo exstitisse, ut fatis sua propria voluntate maioribus inserviret et prodesset.<ref>Tschiedel 1995; Bleisch 1996; Petrocheilos 2004; Felici 2010.</ref> Semel tantum [[animi motus|animi motum]] patefecit, nam cum id agebatur, utrum Turno, iuveni fervido, an Aeneae, viro iam senescenti alienaque lingua loquenti, nubere debeat, non iam [[lacrima]]s tenere potuit nec ruborem fugare. [[Vox|Vocem]] demum dedit Laviniae [[Ursula K. Le Guin]], scriptrix [[Civitates Foederatae|Americana]], quae in ''[[Lavinia (mythistoria)|Lavinia]]'' [[mythistoria]] eam facit Vergilio loquentem eundemque paene vituperantem, quod sibi loquendi arbitrium abnueret.
 
== Notae ==