Quantum redactiones paginae "Elisabetha Schwarzhaupt" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
de nocionibus
Linea 1:
'''Elisabetha Schwarzhaupt''' (nata [[7 Ianuarii]] [[1901]] [[Francofurtum ad Moenum|Francofurti ad Moenum]], mortua [[30 Octobris]] [[1986]] eodem loco) femina [[Politicus|rebus publicis]] [[Germania]]e versata et sodalis [[Christiana Democratica Unio Germaniae|Christianae Democraticae Unionis Germaniae]] erat.
 
== Familia, Iuventus et Munus ==
Pater consiliarius scholarum, mater filia mercatoris fuit. Ipsa, postquam maturitatem adepta est, primo anno [[1920]] magistrae munus appetivit, deinde autem [[Universitas Ioannes Wolfgang Goethe Francofurtensis|Francofurti]] et [[BerolinumAlma Universitas Humboldtiana Berolinensis|Berolini]] iurisprudentiae studebat. Anno [[1925]] primam, anno [[1930]] secundam probationem accepit et doctor iurisprudentiae promota est. Deinde consiliatrix feminarum pro urbe Francofurti, dein iudex adiutrix ad annum [[1933]] laboravit: Tum Nazistae feminam esse iudicem vetuerunt. Itaque ab anno [[1935]] syndica Ecclesiae Evangelicae Berolini facta est. Anno [[1947]] Francofurtum revertit et ibi ad annum [[1953]] pro Ecclesia Evangelica laboravit.
 
== Cursus Honorum ==