Quantum redactiones paginae "Publius Alfenus Varus (consul suffectus 39 a.C.n.)" differant

'''Publius Alfenus Varus''' (floruit medio primo saeculo a.C.n.) fuit [[Senatus Romanus|senator Romanus]] qui [[Consul suffectus|consulatum suffectum]] anno [[39 a.C.n.]] gessit. Praeclarus [[iurisconsultus]] erat, [[Servius Sulpicius Rufus|Sulpicii Rufi]] discipulus<ref>[[Aulus Gellius]], ''[[Noctes Atticae]]'' VII,5.</ref>, cui 54 excerpta in [[Iustinianus I|Iustiniani]] [[Digesta|Digestis]] tribuebantur. Plerique commentatores tam antiqui<ref>[[Maurus Servius Honoratus|Servius grammaticus]] ad sextum versum ː ''hic autem Varus Germanos vicerat et exinde maximam fuerat et gloriam et pecuniam consecutus: per quem Vergilius meruerat plurima...fugatoque [[Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)|Asinio Pollione]], ab Augusto Alfenum Varum legatum substitutum, qui transpadanae provinciae et agris dividendis praeesset: qui curavit ne ager, qui Vergilio restitutus fuerat, a veteranis auferretur''.</ref> quam moderni<ref>Nuperrime Dario Mantovani, ''Les juristes écrivains de la Rome antique'', 2018 ː 86sqq.</ref> putant hunc Alfenum eundem esse atque illum Varum cui [[Vergilius]] sextam [[Eclogae (Vergilius)|Eglogam]] dedicavit. Pater [[Publius Alfenus Varus |consulis anni 2 eiusdem nominis]] esse potuit.
== De cursu honorum ==
Humili loco natus [[Cremona|Cremonae]] (auctore [[Horatius|Horatio]] poeta eius pater sutor fuit<ref>''Sermones'' I.3.132 et commentarius [[Porphyrio (discretiva)|Porphyrionis]] ad locum.</ref>) homo novus erat Alfenus a [[Gaius Iulius Caesar|Gaio Iulio Caesare]] promotus in cuius exercitu insignes virtutes militares exhibuit ː nam de Germanis victoriam rettulisse dicebatur. [[Triumviratus|Triumvir]] [[Octavianus]] tum cum post [[Proelium iuxta Philippos commissum|Philippensem pugnam]] agros in Italia veteranis dividebat eum [[Transpadana|Transpadanae]] praeposuit ubi [[Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)|Asinio Pollioni]] successit et poetam Vergilium magnis beneficiis sibi obstrinxit. Paulo post usque ad consulatum suffectum pervenit.
 
== De poetarum amico==
Dives et potens factus Alfenus doctos homines et poetas tueri videbatur ː ita Vergilio opem tulit ne ager a veteranis ei eriperetur. Poeta non tantum sextam eclogam ei dedicavit sed iam nona hyperbolicis laudibus eum elaturum pollicebatur ː