Quantum redactiones paginae "Iacobus Ussher" differant

de notionibus
m (bot: trying to fix redlink to commonscat using d:Property:P373; mutationes minores)
(de notionibus)
 
[[Fasciculus:James Ussher by Sir Peter Lely.jpg|thumb|Iacobus Ussher circa annum 1654)]]
'''Iacobus Usserius''' (natus die [[4 Ianuarii]] [[1581]] [[Eblana]]e, mortuus [[21 Martii]] [[1656]] oppido ''Reigate'') fuit notarii filius, [[Midum|Midensis]] [[episcopus]] (ab anno [[1621]]) postea [[archiepiscopus]] [[Armacha]]nus (ab anno [[1626]]) ideo Totius Hiberniae [[Primas]] erat. Antea Collegii Sanctae Trinitatis theologiae professor ordinarius Sanctique [[Sanctus Patricius|Patricii]] ecclesiae [[cathedralis]] cancellarius fuerat.
 
Ingenium industriamque[[industria]]mque suam studiis [[academia|academicis]] praesertim [[historia|historicis]] applicuit. Secundum biographum cistulae librorum in [[peregrinatio (religio)|peregrinationibus]] eum ubique sequebantur. Notus praecipue propter mundi [[creatio]]nis calculum<ref>Putabat mundum esse anno [[4004 a.C.n.]] creatum</ref>, qui ei famam universalem attulit, sed qui ab indagatoribus posterioribus invalidus reperiebatur, historiae etiam ecclesiarum [[Britannia|Britannicarum]] se devovit. Calvinismi principiis maxime imbutus cum Presbyterianis dialogum sustinuit, Catholicis autem valde adversabatur. Belli Civilis tempore concessionibus quas his [[Carolus I]] rex facere parabatur se opponebat. In [[Anglia]]m transvectus [[Oxonia]], ubi antea studiorum causa habitabat, apud regem se confugit, militum autem stridore vexatus sedem [[Bristolium]], postea [[Cardiff]]am, deinde ad Castrum Sancti Donati in comitatu Glamorganiensi campestri mutavit. Hic litterarum sedem sed etiam morbum invenit. Post regis cladem mortemque quam maxime lugebat, ab [[Olivarius Cromwell|Olivario Cromwell]] receptus est et ut summa tranquillitate viveret ei permissum est. Anno [[1656]] prope oppidum Reigate mortuus [[Westmonasterium|Westmonasterio]] cum fastu sepultus est.
 
Usserius [[Ignatius Antiochenus|Ignatii Antiocheni]] epistolas genuinas discernere potuit, [[Pseudodionysius|Pseudodionysii]] autem Areopagitae operum chronologia deceptus est. Cum eruditis externis (v.g. Henrico Valesio) correspondebat.
19 556

recensiones