Quantum redactiones paginae "Rosarium (oratio)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Rosarium Virginis Mariae''' prex antiqua est ad [[Maria|Mariam Virginem]]. Originem sumere dicitur a recitatione psalterii e CL psalmis consistentis, quia clerici psalterio carentes loco uniuscuiusque psalmi orationes ''Pater Noster'' et ''Ave Maria'' dicere solebant.
 
De devotione huiusmodi nulla fit mentio ante saeculum XIII: quae in Vita sanctae Eulaliae leguntur circa annnum MCC scripta esse iudicantur. Certius tamen est [[Sanctus Dominicus|Sanctum Dominicum]] illam orationem fidelibus christianis recitandam praecipissepraecepisse dum contra Albigensium haeresim pugnabat, in exordio iamdicti saeculi. Exeunte saeculo XV tantum in usum generalem venit, ex praedicatione Alani de Rupe, ordinis Fratrum praedicatorum, in partibus Rheni fluminis finitimis, unde motus "Devotio moderna" dictus exordium cepit.
Saepe commendatur ab [[Ecclesia Catholica]], sed a ceteris Christianis etiam recitatur.
 
Linea 77:
*[[Salve Regina]]
*[[Signum Crucis]]
 
== Varia recitatio ==
Cum praelibata recitatio ex usibus Fratrum Praedicatorum (seu Dominicanorum) originem ducere videatur, alius est etiam modus Rosarium recitandi, qui "Seraphicum Rosarium" sive "Corona Franciscana" dicitur, apud ordinem Franciscanorum fautoresque eorum usitatus.
 
Consistit ex septuplici recitatione denarum orationum "Ave Maria" dum de septem mysteria mariana fit meditatio, scilicet:
 
1. de Annuntiatione angelica;
 
2. de Visitatione ad Elisabeth;
 
3. de Nativitate Domini Nostri;
 
4. de Adoratione magorum;
 
5. de Inventione Pueri Iesu in templo;
 
6. de Resurrectione Christi;
 
7. de Assumptione beatae Virginis.
 
Recitationem huiusmodi variis indulgentiis remunerandam esse decrevit Pius papa X anno MCMV.
 
 
== Nexus Externus ==