Quantum redactiones paginae "Isaacus Barrow" differant

Summarium vacuum
m (pagina inter 10,000 paginas)
No edit summary
{{vicificanda}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:Isaac Barrow by Mary Beale.jpg|thumb|Isaacus Barrow]]
'''Isaacus Barrow''' ([[Anglice]] ''Isaac Barrow''), mense Octobri [[1630]] natus et die [[4 Maii]] [[1677]]) mortuus, fuit [[theologus]] et [[mathematicus]] [[Anglice|Anglus]]. Opera mathematica theologicaque produxit et fuit inter familiares [[Isaacus Newton|Isaaci Newtoni]].
 
== Vita ==
Anno 1630, Isaacus Barrow [[Londinium|Londini]] natus est patre Thoma Barrow et matre Anna. In publicum ludum “Charterhouse” litterarium primo missus est et deinde in publicum ludum “Felsted School” litterarium, ubi a Martino Holbeach magistro puritano illustri doctus est.
 
Anno 1645, Barrow ad [[Collegium Trinitatis (Cantabrigia)|Collegium Trinitatis Universitatis Cantabrigiensis transiit]], ubi litteris Graecis Latinisque et studiis mathematicis claruit. Anno 1648, artium baccalaureus et socius Collegii Trinitatis Cantabrigiensis factus est. Iacobum Duport Cantabrigiensem deinde audiebat et anno 1652 magister artium factus est. Postea annos paucos in Universitate manebat et petivit Regiam Cathedram litterarum Graecarum sed non electus est.
 
Ad peregrinandum pecunia ei concessa est et ipse libros suos vendidit. Annos quattuor peregrinabatur atque visit Lutetiam[[Lutetia]]m, Florentiam[[Florentia]]m, Smyrnam[[Smyrna]]m, Constantinoplimque[[Constantinopolis|Constantinopolim]]que. Omnia opera Joannis[[Ioannes Chrysostomus|Ioannis Chrysostomi]] Constantinopoli legit. In itinere cum navis ab Algerianis[[Algeria]]nis piratis oppugnaretur, Barrow contra eos fortiter pugnavit. Ad Angliam anno 1659 revertit.
 
Post restaurationem [[Carolus II (rex Angliae)|Caroli secundi]] Angliae, anno 1660 ad ordines sacros [[Ecclesia Anglicana|Ecclesiae Anglicanae]] accessit ac electus est ad Regiam Cathedram litterarum Graecarum. Anno 1662 professor geometriae [[Schola Greshamensis|Greshamensis]] et Cathedrae Lucasianae mathematicorum primus professor anno 1663 electus est. Anno 1669, hanc cathedram abdicavit et successorem commendavit Issacum[[Isaacus Newtonus|Isaacum Newtonum]]. Postea ad theologiam totum se contulit. Anno 1670 mandato regio doctor divinitatis et anno 1672 magister Collegii Trinitatis, ubi iecit fundamentum bibliothecae, factus est. Die 4 mensis maii anno 1677, febrem passus Londini, caelebs mortuus est et in Abbatia [[Vestmonasterium|Westmonasterii]] sepultus est.
 
== Mathematica Opera mathematica ==
Opus princeps Isaaci Barrow fuit editio completa ''Elementorum'' [[Euclides|Euclidis]], quam anno 1655 Latine protulit et Anglice anno 1660; editionem ''Datorum'' Euclidis anno 1657 publicavit. Libros quattor primos ''Conicorum'' [[Apollonius Pergaeus|Apollonii Pergensis]] et opera, quae exstant, [[Archimedes|Archimedis]] [[Theodosius Bithynius|Theodosiique Bithyniensis]] anno 1675 protulit.
 
Anno 1669 protulit opus amplissimum de re mathematica: ''Lectiones Opticas et Geometricas''. Nonnullis locis mutatis hoc opus anno 1674 iterum protulit. ''Lectiones Mathematicae'', quae de metaphysico fundamento veritatum mathematicarum tractant, post auctorem mortuum anno 1683 prolatae sunt. Omnia opera mathematica praeclara eruditione et elegantia elucent.
 
Isaacus Barrow [[Theorema fundamentale calculi|fundamentale theorema calculi]] primus demonstravit et [[Tangens (functio)|tangentes]] curvi kappa calculavit.
 
== TheologicaOpera operatheologica ==
Isaacus Barrow opera theologica multa, quorum plurima prolata sunt post auctorem mortuum, Anglice scripsit. Sermones septuaginta septem de rebus variis scripsit et sermones alios, qui capitula symboli apostolorum interpretantur. Hi omnes munditia et elegantia stili Anglici elucent. Scripsit etiam tractatus eruditos de principatu Papae et de unitate ecclesiae atque explanationes de [[Pater noster|prece Domini]] et [[Decalogus|Decalogo]] sacramentisque patrio sermone exaravit. Opera theologica multa Latine quoque scripsit.
 
== Nexus externi ==
{{fontes biographici}}
* [https://archive.org/search.php?query=creator%3A%22Barrow%2C+Isaac%2C+1630-1677%22 Opera Isaaci Barrow]
* [https://archive.org/details/euclidiselement00barrgoog/ Euclidis ''Elementorum'' versio Latina], ab saaco Barrow facta, Londinii 1659.
* [https://archive.org/details/apolloniiconicam00apol/page/n5 ''Conicorum'' Apollonii Pergaei versio Latina], ab Isaaco Barrow facta
 
{{Lifetime|1630|1677|Barrow, Isaacus}}
24 512

recensiones