Quantum redactiones paginae "Morgoth" differant

Content deleted Content added
m →‎Quenta Silmarillion: changed "quid" to "quod"
m →‎Quenta Silmarillion: changed "regna" to "regnis"
Linea 18:
Multos post annos, Melkor liberatus est, et simulavit paenitentiam agere et se ab sceleribus suis convertisse, semper parans ultionem in corde suo, praecipue contra Alfos qui in eum bellum gesserunt, quorum maxime vulnerabiles erant [[Dryades (Terra Media)|Noldores]], qui artibus superabant omnes alios Alfos. Adiuvante [[Ungoliant]], aranea ingente, Melkor destruxit [[Duae Arbores Valinoris|duas arbores]], necavit Finwe, regem noldori, rapuit [[Silmaril|silmarilles]], gemmas maximi pretii tres a [[Feanor]] confectas. Feanor igitur nuncupavit Melkor Morgoth, quod interpretatum est 'inimicus ater.'
 
Morgoth se transtulit ad Terram Mediam, munivitque arcem suam [[Angband]]. Tres silmarilles in corona sua posuit, et nunquam ex eo tempore passus est eam a capite suo removeri. Noldori eum prosecuti sunt, advenientesque [[Beleriand]], partem occidentaliorem Terrae Mediae, regna fundaverunt et bellum intulerunt in Angband. Annis progredientibus pugnata sunt proelia multa ante Angband, nec valuerunt Noldori vincere, nec Morgoth eorum potestatem frangere, usque ad Dagor Bragollach, quod sibi vult proelium flammae subitae, quo obsidio Alforum fracta est. Inde Morgoth coepit terris regnaqueregnisque Alforum potiri.
 
[[Personae Legendarii Tolkien|Beren]] homo et [[Personae Legendarii Tolkien|Luthien]] alfus, quae filia cuiusdam regis Alforum fuit, secrete ingressi sunt in Angband ut caperent unam ex silmarillibus, capti autem sunt ipsi. Luthien cantante, somnus Morgoth complexus est, et Beren valuit unam gemmam e corona eius excidere. Illa gemma capta tradita est [[Eärendil]] nepoti Beren et Luthien, qui eam ferens trans mare navigavit in Valinor ut peteret adiutorium e Valar in abigendum Morgoth abs Terra Media. Valar eum exaudiverunt, gestumque est [[Bellum Irae]], quo magna pars Terrae Mediae eversa est. Morgoth autem expulsus est ab Arda, manetque vinculatus in abysso in saecula. {{NexInt}}