Quantum redactiones paginae "Morgoth" differant

Content deleted Content added
m →‎Ainulindalë: changed "eorum" to "suam"
→‎Quenta Silmarillion: Changed "Illuminatur" to "Illuminatus est"
Linea 12:
Eä effecta, conplures Ainur in eam descenderunt, inter quos fuit Melkor, qui numeratus erat unus ex [[Ainur|Valar]], illi spiritus maioris potestatis. Continuo ordinare inceperunt mundum et semina rerum secundum voluntatem Eru, ast Melkor, aegre ferens alios Ainur eum non habere principem, quamquam maximum ingenii, constituit opera fratrum sororumque eius evellere atque destruere.
 
Tam potens erat Melkor illis diebus ut Valar eum retinere hauquaquam valuerunt, qua de causa [[Ainur|Tulkas]] descendit in mundum, et victus ab eo Melkor cepit fugam, se occultans in tenebris abyssi. Eo tempore confictae erant duae lampades, quibus illuminaturilluminatus est mundus. Melkor impetum fecit in eas, quibus destructis, tenebrae comprehenderunt Ardam, ignesque terram usserunt. Tum Melkor effodit montes, fabricatusque est arcem suam Utumno in septentrionalibus partibus [[Terra Media|Terrae Mediae]], Valar alii autem fugam ceperunt, festinantes ad [[Geographia Legendarii Tolkien|Aman]] trans mare terram, ubi condiderunt novam civitatem nomine [[Geographia Legendarii Tolkien|Valinor]].
 
Cum [[Dryades (Terra Media)|Alfi]] expergiti essent in Terra Media, Melkor bellum intulit eis, gestumque est septem annos. Alfi Utumno obsederunt, sed frangere potestatem Melkor non potuerunt, nisi quod Tulkas ad adiuvandum festinavit. Melkor ab eo identidem victus est latusque est in vinculis ad Aman, ubi in carcere coniectus est.