Quantum redactiones paginae "Sichote Alin" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
[[Fasciculus:Oak forest in Sikhote-Alin.jpg|thumb|Quercetum mediis Sichote Alin montibus]]
[[Fasciculus:Южный.JPG|thumb|Mons ''Sacharnaja'' hieme]]
'''Sichote Alin'''<ref>{{ZK|Сихотэ Алинь}} Sic [[Russice]] et [[Sinice]], sed origo et sensus nominis incerti sunt; e [[lingua Mandshurica]] vocabulum mutuatum videtur, versio autem ''Magnorum fluminum occidentalium iugum'', quae saepe invenitur, est sensus hieroglyphorum Sinicorum, quibus nomen Mandshuricum phonetice scriptum erat, sed non nominis ipsius significatio (v. [http://sikhote-zap.ru/ru/about-reserve/nature-protection-activity/ecological-activity-tourism/articles-mass-media/646-2015-12-11-03-37-10 reservati Sichote-Alinensis situm]). [[lingua Udegeica|Udegeice]] ''Ада-Сололи, Ada Sololi''.</ref> est [[Iugum montium|iugum]] montanum in [[Territorium Maritimum|territorio Maritimo]] [[Russia]]e. Longitudo iugi ab [[Inventum (Russia)|Invento]] urbe usque ad ostium [[Amur]]is fluminis et [[Nicolaopolis ad Amurem|Nicolaopolim]] urbem circa 1200 [[chiliometrum|chm]] et latitudo circa 250 chm est. Montes non alti sunt; punctum altissimum est [[Tordoki Iani]] mons metra 2090 altus. Mons altitidine secundus, [[Ko]], 2003 metra habet. [[Reservatum Sichote-Alinense]] in montibus iacet, ubi animalia et planta [[endemismus|endemica]] conservantur, e.g. ''[[Panthera pardus orientalis]]'' et ''[[Larix olgensis]]''. [[Vladimirus Arsen'ev]] Sichote Alin montes explorabat et libros de his celebres composuit.
 
==Notae==