Content deleted Content added
Linea 122:
== Litterae ==
Salve iterum, mi Bavarese. Volo tibi litteras electronicas scribere. Nihil ingratum -- ne timeas! An potes primo loco, per paginam usoris meam ubi "Email this user" videbis, mihi pauca verba directionemque electronicam tuam (email address) mittere? Gratias tibi ago -- [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 21:42, 21 Decembris 2019 (UTC)
:Hic igitur quaestionem pono, mi Bavarese: An magistratus Vicipaediae Latinae fieri vis? Si haec propositio tibi placet ... si plura de re loqui vis ... si quaestiones vel dubia habes ... dic mihi, s.t.p. Nonnullis enim de magistratura loquentibus, nomine tuo placente, ego primus litteras scribere promisi. Responsum tuum exspectans, bonas dies festas tibi opto! [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 13:11, 27 Decembris 2019 (UTC)